Museum puparum casarum Erfordiense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Museum inest domui Ad esocem curvum, Erfordiae
Diaeta puparum plictilis, Hammoniae, anno 1908

Museum habitationum pupalium (Theodisce Erfurter Puppenstubenmuseum) invenitur media in Erfordia, in via Fischersand numero 9. Institutum est a domina Steffi Rebettge-Schneider mense Septembri anni 2014.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Possessores multos annos conclavia puparum, culinas puparum, oblectamenta et proplasmata praediorum tabernarumque collegerant, ita ut nunc plus quam centum res admirari possint. Nonnullae res intactae non restabant, nihilominus omnia haec etiam historicum testimonium perhibent: persaepe res in cellis humidis aut sicissimis subtegulaneis granariisve et pulverulentis horreis manserant. Cuncta amore magno renovata sunt et ita perbella exemplaria ficta excitantia, etiam quoad historiam culturae, creata sunt.

Annis elapsis collectiones puparum a peritis magis magisque alti aestimabantur et in expositionibus diversis monstrabantur, exempli gratia, si Thuringia nos continemus, in Museo de arte populari Thuringiensi Erfordiae, in Castello aquatico Chemnicii-Klaffenbach, in Museo Thuringiensi subdiali apud Hohenfelden sive in Castello Friedenstein. Interim collectiones citatae etiam in diaetis privatis Erfordiae in Platea Caroli Marx quae dicitur positae erant. Tales eventus boni finaliter hortabantur ad passum sequentem, aperiendi musei privati cum horis fixis visitationi patentibus.

In diversis conclavibus inspicere potes in mundum protoplasmatum pupalium temporis inter annos 1890 et 1980. Quotannis nonnullae res monstratae mutantur cum rebus collectionum peregrinarum, ita ut varietas visitatores delectet.

Historia brevis puparum casarum[recensere | fontem recensere]

Iam ante 400 annos primae casae puparum generis recentioris apparuerunt, de munditiis vitae aulicae narrantes. Saeculo XVIII burgenses notionem eam imitabantur et protoplasmata fieri iusserunt et domuum et villarum suarum. Tempore Biedermeier tales casae non iam repraesentationi sed ludo esse coeperunt. Ad parandas puellas ludo ad munus matris domisedaeque diaetae diligenter ad punctum reproductae sunt. Paulo post fabricatio acervatim incohabatur et mox omnibus classibus socialibus casae puparum disponibiles erant. Adiunctae sunt culinae et domus negotiationis. Cuncta adulescentium eruditioni serviat et genera socialia diversa implicite exerceantur et iterentur.

Nos auxilio casarum mutationes historicas sociales postsequi exacte quimus, nam casarum confectores semper velociter in mores recentes attenderunt. Excitat etiam comparatio inter producta privata et non privata.

Collectio Rebettge-Schneider omnibus visitaboribus multa vitae quotidianae monstrant, quae illi non iam noverint aut obliti sint. Itaque ad dialogum inter varias aetates invitat quoque et respectum reciprocum augere potuerit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]