Latinitas nondum censa

Liutprandus Cremonensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Liutprandus

Imperator Constantinus Porphyrogenitus a Christo coronatus


Liutprandus Cremonensis (natus circa 920; mortuus 972) fuit episcopus Cremonensis, legatus Sancti Romani Imperii, rerum gestarum scriptor.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pater Liutprandi (nomine incognito) ab Hugone Arelatensi huius temporis rege Italiae missus est Constantinopolim anno 927 ut legationem ad imperatorem Romanum I conduceret; in Italiam autem reversus subito aegrotans monasterium petivit ibique mortuus est.[1] Filius eius Liutprandus ab anno 931 puer regius Hugoni servivit Papiae in aula regia, ibidemque postea clericus fuit in ecclesia cathedrali. Hugone mortuo anno 947 Liutprandus in ministerio Berengarii II, marchionis Eporediae, a secretis merens, denique cancellarius, anno 949 etiam legatus in aulam Byzantinam imperatoris Constantini Porphyrogeniti fuit. De quibus rebus opus suum historicum titulo Antapodosis scripsit.

Imperator Otto I homagium Berengarii II accipiens

In occidente reversus, amicitia Berengarii amissa, in ministerium Ottonis intravit, futuri imperatoris sancti, qui rex Italiae factus est anno 950, Berengarii homagium accepit anno 952, Liutprandum anno 962 episcopum Cremonensem instituit et proximo anno ad Ioannem XII papam misit. Eum episcopi eodem anno deposuerunt, inter quos Liutprandus ipse, qui narrationem conscripsit conclavis.

Anno 968 Constantinopolim profectus est ut apud imperatorem Nicephorum Phocam ageret de urbibus Benevento Capuaque antehac Constantinopoli tributis, necnon de matrimonio Ottonis, filii imperatoris sancti, principissaeque Byzantinae Theophanus, sed frustra et ingrate. De qua legatione opusculum titulo Relatio de legatione Constantinopolitana seu Legatio composuit. Anno 971 hoc matrimonium contractum est; an eodem anno Liutprandus Constantinopolim rursus petiverit ut principissam in occidentem duxeret, nescimus. Novo episcopo Cremonensi anno 973 electo, Liutprandum anno 972 mortuum satis liquet.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liutprandus, Antapodosis 3.22-24.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum fere omnium
  • Joseph Becker, ed., Die Werke Liudprands von Cremona. Hanoveriae: Hahn, 1915. 3a ed. Textus apud archive.org apud MDZ (Latine)
  • "Eine Osterpredigt Liudprands von Cremona (um 960)" in B. Bischoff, ed., Anecdota novissima (Stutgardiae, 1984) pp. 20-34 (Latine)
  • P. Chiesa, ed., Liudprandi Cremonensis Opera omnia. Turnholti, 1998 (Latine)
  • Hieronymus de la Higuera, Laurentius Ramirez de Prado, edd., Luitprandi Subdiaconi Toletani Ticinensis Diaconi tandem Cremonensis Episcopi Opera quae extant: Chronicon et adversaria nunc primum in lucem exeunt. Antverpiae, 1640 (Latine) Textus apud archive.org
  • Georgius Heinricus Pertz, ed., Liudprandi episcopi Cremonensis Opera omnia. Hannoverae: Hahn, 1839 (Latine) Textus apud MDZ
  • Joël Schnapp, interpr.; Sandrine Lerou, ed., Liutprand de Crémone: Ambassades à Byzance. Lutetiae: Anacharsis, 2005. ISBN 2-914777-17-5. (Francogallice) (Paginae selectae apud Google Books)
  • Brian Scott, ed. et interpr., Liudprand of Cremona: Relatio de Legatione Constantinopolitana. Bristolii: Bristol Classical Press, 1993. (Latine, Anglice)
  • Paolo Squatriti, interpr., The Complete Works of Liudprand of Cremona. Vasingtoniae: Catholic University of America Press, 2007. ISBN 978-0-813-21506-8 (Anglice)
  • F. A. Wright, interpr., The Works of Liudprand of Cremona. Londinii: Routledge, 1930. (Anglice)
    • — cum praefatione J. J. Norwich, Liudprand of Cremona: The Embassy to Constantinople and Other Writings. Londinii: Dent, 1993. (Anglice)
Eruditio
  • Girolamo Arnaldi, "Liudprando e la storiografia contemporanea nell'Italia centro-settentrionale" in La Storiografia Altomedievale vol. 17 (Spoleti 1970) pp. 497-519.
  • Ross Balzaretti, "" in G. Halsall, ed., Humour, History and Politics in Late Antiquity and the Early Middle Ages (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2002)
  • Matthias Becher, Otto der Große: Kaiser und Reich. Eine Biographie (Monaci: C. H. Beck, 2012) pp. 18-21 et passim (Paginae selectae apud Google Books)
  • J. Becker, Textgeschichte Liudprands von Cremona. Monaci, 1908
  • Paolo Chiesa, Liudprando di Cremona e il codice di Frisinga Clm 6388. Turnholti, 1994
  • Paolo Chiesa, "Sulla presunta autografia di Liutprando nel Clm 6388 e sulla scelta dell'ipotesi più economica in critica testuale" in Revue d'Histoire des Textes vol. 1 (2006) pp. 153-171
  • Karl Dändliker, Johann Jakob Müller, Liudprand von Cremona und seine Quellen : Untersuchungen zur allgemeinen Geschichte der Jahre 888 - 967 n. Chr. Lipsiae: Teubner, 1871 Textus
  • G. Gandino, Il vocabolario politico e sociale di Liudprando di Cremona. Romae, 1995
  • H. Hunger, "Liutprand von Cremona und die byzantinische Trivialliteratur" in E. Konstantinou, ed., Byzanz und das Abendland im 10. und 11. Jahrhundert (Coloniae, 1997) pp. 197-206
  • Wolfgang Huschner, "Transalpine Kommunikation im Mittelalter. Diplomatische, kulturelle und politische Wechselwirkungen zwischen Italien und dem nordalpinen Reich (9.-11. Jahrhundert)" in Monumenta Germaniae Historica: Schriften vol. 52 ii (Hanoveriae 2003) pp. 510-623.
  • Johannes Koder, Thomas Weber, Liutprand von Cremona in Konstantinopel: Untersuchungen zum griechischen Sprachschatz und zu realienkundlichen Aussagen in seinen Werken. Vindobonae 1980 (Byzantina Vindobonensia 13).
  • Rudolfus Anastasius Koepke, De vita et scriptis Liudprandi episcopi Cremonensis commentatio historica. Berolini, 1842 Textus apud archive.org
  • R. Levine, Liudprand of Cremona: history and debasement in the tenth century in Mittellateinisches Jahrbuch vol. 26 (1991) pp. 70-84
  • K. Leyser, "Liudprand of Cremona, preacher and homilist" in The Bible in the Medieval world. Essays in memory of Beryl Smalley (Oxoniae, 1985) pp. 43-60
  • Martin Lintzel, Studien über Liudprand von Cremona. Berolini 1933.
  • J. J. Müller, Liudprand von Cremona und seine Quellen. Untersuchungen zur allgemeinen Geschichte der Jahre 888-967 n. Chr. Lipsiae, 1871
  • Michael Rentschler, Liutprand von Cremona. Frankfurt am Main, 1981.
  • L. G. G. Ricci, Problemi sintattici nelle opere di Liudprando di Cremona. Spoleti, 1996
  • Jon N. Sutherland, Liutprand of Cremona, bishop, diplomat, historian. Spoleti: Centro Italiano di Studi sull'Alta Medioevo, 1988.
Aliae encyclopaediae
  • "Liutprand of Cremona" in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907-1914) textus alius
  • "Liutprand von Cremona" in Lexikon für Theologie und Kirche 2a ed. vol. 6 (Freiburg 1961) pp. 1105-1106
  • Paolo Chiesa, "Liutprando di Cremona" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae)
  • Ernst Karpf, "Liutprand von Cremona" in Lexikon des Mittelalters vol. 5 (Monaci) pp. 2041-2042.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]