Gerberga (Francia)
Gerberga (nata circa annum 913, mortua 5 Maii 969) filia Henrici I regis Francorum orientalium et Mathildae atque regina Franciae erat.
Familia[recensere | fontem recensere]
Frater eius maior Otto I imperator, frater alter Bruno archiepiscopus Coloniae fuerunt.
Vita[recensere | fontem recensere]
Cum nata esset, pater dux Saxoniae fuit. Anno 919 rex Francorum orientalium factus est. Gerberga uxor facta est primo Giselberti Lotharingiae, deinde autem Ludovici IV regis Franciae[1]. Cum eo filium et heredem regni Lotharium et filiam Mathildam habuit.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Vidukindus Corbeius, Res gestae Saxonicae I 30-31
![]() |
Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes! |