Orlophica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Graecorum rebellantium
Comes Gregorius G. Orlov
Ioannes Aivasovsci, Pugna ad Chium commissa, die 24 Iunii 1770 (1848)

Orlophica (Neograece: Ορλωφικά) sunt seditiones Graecorum anno 1770 contra Imperium Ottomanicum ortae. Nomen trahunt a fratribus Orlov, comitibus Gregorius Gregori filius Orlov, Alexius Gregori filius Orlov et Theodorus Gregori filius Orlov.

Rerum ordo[recensere | fontem recensere]

Bello Russo-Turcico (1768-1774) Catharina II, imperatrix Russiae, ut Imperium Ottomanicum infirmaret, Gregorio Gregori filio Orlov amatore suo instigante, ut putatur, legatos ad duces Graecorum misit, quibuscum Russi fide Orthodoxa coniuncti erant.

Anno 1769 Catharina II classem 14 navium bellicarum comite Alexio Gregori filio Orlov fratreque Theodoro Gregori filio Orlov ducibus in Mare Mediterraneum navigare iussit. Vere anni 1770 apud Oetylum naves constituerunt et incolas Manes paeninsulae Calamataeque ut rebellarent cohortati sunt. Tamen solum parvam militum Russicorum manum ad rebellantes adiuvandum e navibus eduxerunt. Etiam in Epiro, in Cycladibus insulis et in Creta seditiones concitatae sunt.

Imprimis in Peloponneso rebelles initio bene successerunt. Pylum et Myzethram expugnaverunt, etiam Mesolongium et Patras. Cum autem 8000 rebelles Graeci a 50 militibus Russicis adiuti in Tripolim progressi sunt, a 15000 militibus Albanis ab Ottomanis auxilio advocatis, qui magnum pugnae usum habuerunt, victi sunt. Caedes secuta est, qua multa milia Graecorum trucidati sunt; duces clerici Graecorum capitis damnati palis transfixi sunt. Etiam Corone et Methone frustra oppugnabatur. Patrae a copiis Ottomanico-Albanis recuperatae deletaeque sunt, item Myzethra, ut seditio in Peloponneso paucis mensibus corruerit. Similem finem rebellio cum aliis in regionibus tum in Creta, cuius dux Dascalogiannes fuit, cepit.

Interdum classis Russica in Mare Aegaeum navigavit et mense Iulii ineunte apud Crenen (Çeşme) Ottomanos vicit, quae victoria valde adiuvit, ut pax in Küçük Kaynarca (hodie: Bulgaria) icta sit, qua Sublimis Porta cladem confessa est.

Finis[recensere | fontem recensere]

Ut Russi Orlophicis fines adepti sunt, ita Graecis spes erepta est, qui, cum plus auxilii a Russicis exoptarent, crudelissime ab Ottomanis tractati sunt et pace Küçük Kaynarca icta nihil utilitatis acceperunt.