Latinitas nondum censa

Gregorius Orlov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gregorius Orlov
Res apud Vicidata repertae:
Gregorius Orlov: imago
Nativitas: 6 Octobris 1734; Q16021795
Obitus: 13 Aprilis 1783; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: Legatus, land owner, Politicus

Familia

Genitores: Grigory Orlov;
Coniunx: Ekaterina Zinovieva
Proles: Alexey Bobrinsky
Familia: Orlov

Memoria

Laurae: Knight of the Order of St. Alexander Nevsky, Order of the Black Eagle, Order of St. Vladimir, 1st class, Order of St. Alexander Nevsky, Order of St. Andrew, Order of St. Vladimir, Order of St. Anna
Sepultura: Church of Saint George (Yuriev monastery)

Gregorius Gregorii filius Orlov (Russice Григорий Григорьевич Орлов, tr. Grigorij Grigor'evič Orlov; 17 Octobris 173424 Aprilis 1783) fuit rerum militarium et politicarum peritus Russicus, frater senior Alexii Orlov, dilectus Catharinae II.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1749 munus militare fungens, Gregorius Orlov in Bello Septem Annorum participavit. Dein Petropolim venit, ubi anno 1759 factus est amator et adiutor Catharinae, uxoris futuri imperatoris Russici Petri III. Anno 1762 fuit particeps activus eversionis, cuius causa Petrus III deiectus est, Catharina idem ad thronum Russicum intravit. Eodem anno Orlov cum fratribus suis titulo comitis ab imperatrice dignatus est. Praeterea, titulum ducis Imperii Romani Sacri recepit. Officia excelsa in copiis Imperii Russici habebat. Anno 1771, cum tempore pestis rebellio Moscuae accidit, suppressione rebellionis illius praefuit. Eodem anno Orlov, sectator activus liberationis Christianorum e potestate Ottomanico, sicut legatus princeps Russicus ad congressum in Focşani missus fuit, ut cum repraesentibus Imperii Ottomanici pactus fuerit, sed improsper fuit et sine permissione Petropolim rediit. Illo tempore auctoritatem suam in regia Russica omnino perdidit, postquam peregre habitabat, in Russiam reversus paulo ante mortem suam.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium Orlov spectant.