Onias (Circinator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Oniae sepulcrum in Asor Galilaeo

Onias (Hebraice חוני המעגל Ḥōnī ham·Mǝˁaggel id est "Onias Circinator”) erat sapiens Iudaicus in saeculo primo a.C.n., cui attribuuntur miracula. Dicitur Deum alloqui potuisse tamquam puer patrem, et Deus similiter eum dilexisse.

Circinatio[recensere | fontem recensere]

Oniae fama maxima est pluvias ab deo feliciter oravisse circulo in terra descripto, quae fabula in Thalmud narratur:

 מעשה שאמרו לו לחוני המעגל, התפלל שיירדו גשמים. אמר להם, צאו והכניסו תנורי פסחים, בשביל שלא יימוקו. התפלל, ולא ירדו גשמים. עג עוגה, ועמד בתוכה ואמר, רבונו של עולם, בניך שמו פניהם עליי, שאני כבן בית לפניך; נשבע אני בשמך הגדול שאיני זז מכאן, עד שתרחם על בניך. התחילו הגשמים מנטפים; אמר, לא כך שאלתי, אלא גשמי בורות שיחין ומערות. ירדו בזעף; אמר, לא כך שאלתי, אלא גשמי רצון, ברכה ונדבה. ירדו כתקנן, עד שעלו ישראל מירושלים להר הבית מרוב הגשמים. אמרו לו, כשם שהתפללת עליהן שיירדו, כך התפלל עליהן שילכו להן. אמר להם, צאו וראו אם נמחת אבן הטועים. שלח לו שמעון בן שטח ואמר לו, צריך אתה לינדות; אבל מה אעשה לך, שאתה מתחטא לפני המקום כבן שמתחטא לפני אביו, והוא עושה לו רצונו. עליך הכתוב אומר, "ישמח אביך, ואימך; ותגל, יולדתך".
 Thalmud: Thaanith 3:8 = 19a
Factum est ut ei dicerent, nempe Oniae Circinatori: “Ora ut cadant imbres.”

Inquit eis “Exite, et inferte clibanos Paschales, ne solvantur.” Oravit, neque ceciderunt imbres. Circinavit circulum, et institit ei, et “Domine,” inquit, “Universi, filii tui ad me verterunt facies suas, quod ego tamquam filius domus Tuae sum coram Te; iuro in Nomine Tuo Magno me non moturum esse hinc, dum miserearis filiorum tuorum.” Incohabant imbres guttatim. “Non,” inquit, “tales rogavi, sed imbres ad fossas, cisternas, cavernas aptos!” Cadebant urceatim. “Non,” inquit, “tales rogavi, sed imbres ad voluntatem, benedictionem, et donationem aptos.” Cadebant solito more, dum Israelitae ascenderent Hierosolymis ad Montem Domus, ob magnitudinem imbris. Dixerunt ei “Ita ut orasti de his ut caderent, sic ora de eis ut abeant!” Inquit eis “Exite, et videte utrum perierit Lapis Erratorum.”

Misit ad eum Simeon Sete filius dicens: “Tu debes excommunicari; at quid faciam tibi qui conciliaris coram Sede sicut filius qui conciliatur coram patre, et ille facit quodcumque velit? De te Scriptura[1] dicit: 'gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te.'”

Exitus[recensere | fontem recensere]

Secundum Flavium Iosephum, Onias summum diem obiit in bello civili inter fratres Hasmonaeos Hyrcanum II (cui favebant Pharisaei, et consulebat Antipater Idumaeus) et Aristobulus II (cui Sadducaei). Hyrcanus enim eum ceperat, et iussit contra hostes Deum orare, at Onias omnino recusabat utris partibus contra alteras favere:

 ὁ μὲν οὖν Ἀρέτας ἑξῆς βαλόμενος στρατόπεδα τῶν Ἀράβων καὶ τῶν Ἰουδαίων ἰσχυρῶς ἐνέκειτο τῇ πολιορκίᾳ. τούτων δὲ γινομένων κατὰ τὸν καιρὸν τῆς τῶν Ἀζύμων ἑορτῆς, ἣν Πάσχα λέγομεν, οἱ δοκιμώτατοι τῶν Ἰουδαίων ἐκλιπόντες τὴν χώραν εἰς Αἴγυπτον ἔφυγον. Ὀνίαν δέ τινα ὄνομα δίκαιον ὄντα καὶ θεοφιλῆ, ὃς ἀνομβρίας ποτὲ οὔσης ηὔξατο τῷ θεῷ λῦσαι τὸν αὐχμὸν καὶ γενόμενος ἐπήκοος ὁ θεὸς ὗσεν, κρύψαντα ἑαυτὸν διὰ τὸ τὴν στάσιν ὁρᾶν ἰσχυρὰν ἐπιμένουσαν, ἀναχθέντα εἰς τὸ στρατόπεδον τῶν Ἰουδαίων ἠξίουν, ὡς ἔπαυσε τὴν ἀνομβρίαν εὐξάμενος, ἵν᾽ οὕτως ἀρὰς θῇ κατὰ Ἀριστοβούλου καὶ τῶν συστασιαστῶν αὐτοῦ. ἐπεὶ δὲ ἀντιλέγων καὶ παραιτούμενος ἐβιάσθη ὑπὸ τοῦ πλήθους, στὰς μέσος αὐτῶν εἶπεν: ‘ὦ θεὲ βασιλεῦ τῶν ὅλων, ἐπεὶ οἱ μετ᾽ ἐμοῦ συνεστῶτες σὸς δῆμός ἐστιν καὶ οἱ πολιορκούμενοι δὲ ἱερεῖς σοί, δέομαι μήτε κατὰ τούτων ἐκείνοις ὑπακοῦσαι μήτε κατ᾽ ἐκείνων ἃ οὗτοι παρακαλοῦσιν εἰς τέλος ἀγαγεῖν.’ καὶ τὸν μὲν ταῦτ᾽ εὐξάμενον περιστάντες οἱ πονηροὶ τῶν Ἰουδαίων κατέλευσαν.
Igitur Aretas cum exercitu Arabum vel Iudaeorum circundans civitatem, fortiter obsidioni imminebat. Quae cum fierent, tempore celebrationis Azymorum, quae Pascha dicitur, probatissimi Iudaeorum provinciam relinquentes, in Aegyptum recesserunt.

Onias vero quidam vir iustus Deoque amabilis, qui dum non plueret, oravit deum quatenus solveret siccitatem, et audiens Deus pluit: dum tunc celatum eum haberet, propter seditionem abstraxerunt, et in exercitum Iudaeorum produxerunt: petentes ut similiter oraret contra Aristobuli milites, ut solverentur, sicut soluta est pluvia. Cumque diu resisteret recusans, a multitudine compulsus, in medio stetit, ita orando, dicens: “Deus omnium rex quoniam et hi qui mecum consistunt tuus existit populus, et qui obsidentur tui sacerdotes sunt, peto, ut neque istos exaudias contra illos petentes, neque illos contra hos orantes.”

Cumque haec orasset, malevoli Iudaei adorti interfecerunt eum.
– Iosephus Latinus, quem recensuit Iohannes Frobenius

In Thalmude alia fabula narratur, ubi Onias obdormit neque suscitatur ante septuagesimum annum, post quem nemo eum novit. Nullo homine eum agnoscente, Onias misericordiam Dei orat, et de vita decedit.

Rabbi Samuel Eidels (qui Maharal dicitur) concordiam inter duas narrationes petit, proponens Oniam a militibus Hyrcani interfectum “praesumi,” sed re vera septuaginta annos edormuisse.

Oniae inscriptio sepulchralis.

Prope oppidum Asor Galilaeum traditur esse situs sepulchri Oniae, et monumentum ibi erectum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Prov. 23:25