Roman numeral 10000 CC DD.svg

Omega Centauri

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Omega Centauri (ω Cen),
NGC 5139
ω Сentauri, photographema Observatorii La Silla
Data observationis


(epocha J2000.0)

Ascensio recta 13h 26m 47,0s
Declinatio -47° 28′ 51″
Constellatio Centaurus
Magnitudo apparens +3,9
Magnitudo absoluta -
Distantia 15-17 000 alm
Classis spectralis -

Omega Centauri (ω Centauri, ω Cen) vel NGC 5139 est cumulus stellarum globosus in constellatione Centauro. A Sole circa 15-17 milia annorum luce mensorum distat. Diametrum circa 150 alm habet. Stellarum circa 10 000 000 habet; massa communis 4 vel 5 000 000 massarum Solis est.

Omega Centauri in galaxia nostro sita, maximus et lucidissimus cumulus globosus eius est. In toto grege propinquo solus Cumulus Andromedae in Nebula Andromedae (qui et Mayall II vel M31 G1) maior et clarior est. Omega Centauri galaxias pumilio a Via lactea consumptus fuisse videtur.

Stellae cumuli diversae sunt. Cumulo medio fortasse foramen nigrum situm est. Stella Kapteyn in cumulo Omegae Centauri orta est, sed motum velociorem habens eum reliquit (nunc in Pictore constellatione observatur).

Omega Centauri etiam Ptolemaeo nota est et stella simplex habetur. Edmundus Halley eam ut nebulam adnotavit; Ioannes Herschel[en] cumulum stellarum agnovit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Souza R., Rix H. Mass estimates from stellar proper motions: the mass of ω Centauri (англ.) // Mon. Not. R. Astron. Soc. / D. Flower — OUP, 2013. — Vol. 429, Iss. 3. — P. 1887–1901. (Anglice)
  • Stanford L. M., Da Costa G. S., Norris J. E., Cannon R. D. The Age and Metallicity Relation of Omega Centauri (англ.) // The Astrophysical Journal. — 2006. — 20 August (vol. 647, iss. 2). — P. 1075—1092. — ISSN 1538-4357 0004-637X, 1538-4357. — doi:10.1086/505571.(Anglice)
  • Jay Anderson, Roeland P. van der Marel. New limits on an intermediate-mass black hole in Omega Centauri. I. Hubble Space Telescope photometry and proper motions (англ.) // The Astrophysical Journal. — 2010. — 20 February (vol. 710, iss. 2). — P. 1032—1062. — (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Omega Centauri spectant.
Wikidata-logo.svg Data astronomica: "NGC 5139" apud SIMBAD.


Saturnus Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!