Olympia Press
Olympia Press fuit prelum Lutetiae anno 1953 a Mauritio Girodias conditum, qui nomen ei dedit ex nomine mulieris Olympiae ab Eduardo Manet anno 1863 pictae, et per adsonantiam cum nomine Obelisk Press, societatis editoriae a patre olim condito. Protulit in serie Traveller's Companion (Anglice scripta) mythistorias interdum inusitatas, saepe eroticas, interdum in aliis civitatibus eo tempore vel vetitas vel reiectas.
Inter libros maximi momenti apud Olympia Press primum editos sunt Lolita Vladimiri Nabokov, Naked Lunch Gulielmi Burroughs, The Ginger Man J. P. Donleavy, et Candy, nomini ficto Maxwell Kenton adscriptus. Etiam nonnullos libros Francogallice scriptos hic primum Anglice versi sunt, exempli gratia Molloy, Malone meurt, et L'innomable Samuelis Beckett, Histoire d'O Paulinae Réage, Histoire de l'oeil Georgii Bataille (liber sub nomine Pierre Angélique scriptum). Opera marchionis de Sade, antehac imperfecte in lingua Anglica reddita, hic primum sine lacunis edita sunt: La philosophie dans le boudoir, Justine, Les Cent Vingt Journées de Sodome, Juliette.
In libris eroticis vel obscaenis apud hoc prelum edituris auctores aliqui nomina ficta praeposuerunt. Christophorus Logue, poëta Anglicus, se nuncupavit comes Palmiro Vicarion; Austryn Wainhouse, interpres Americanus, nomen Pieralessandro Casavini habuit. Alexander Trocchi, scriptor Scoticus, se praetendit esse Frances Lengel et Carmencita de las Lunas. Norman Rubington, pictor Americanus, in libris apud Olympia Press editis Akbar del Piombo se appellavit. Alia pseudonyma fuerunt Angela Pearson, Marcus van Heller, et Greta X.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Lust in the dust jackets: The Olympia Press and the Golden Age of Erotica" (Anglice)
- Opera interretialia Patricii J. Kearney (Anglice)
- De Mauritio Girodias (Anglice)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Campbell, James. 1994. Paris Interzone: Richard Wright, Lolita, Boris Vian and others on the Left Bank 1946-1960. Londinii: Secker & Warburg, 1994. ISBN 978-0-436-20106-6.
- de St Jorre, John. 1994. The Good Ship Venus: the erotic voyage of the Olympia Press. Londinii: Hutchinson. ISBN 978-0-09-177874-3.
- Kearney, Patrick J. 2008. The Paris Olympia Press ed. Angus Carroll. Liverpolii: Liverpool University Press. ISBN 978-1-84631-105-5.