Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Vladimirus Nabokov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Vladimirus Nabokov
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Nabokov: imago
Vladimirus Nabokov: subscriptio
Nativitas: 22 Aprilis 1899; Petropolis
Obitus: 2 Iulii 1977; Q69354
Patria: Imperium Russicum, Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: mythistoricus, Linguista, Poëta, Scriptor, Q350979, Auctor, Interpres, Q214917, Autobiographus, Praeceptor
Patronus: Universitas Harvardiana, Universitas Cornelliana

Familia

Genitores: Q2623261;
Coniunx: Q4311259
Proles: Q2447966

Memoria

Laurae: Q1316544
Sepultura: Q178508
Mansio Petropoli ubi V. V. Nabokov natus est anno 1899

Vladimirus Vladimiri f. Nabokov (Russice Владимир Владимирович Набоков, Vladimir Vladimirovič Nabokov ; natus Petropoli die 10 Aprilis 1899; mortuus Lausonii die 2 Iulii 1977) fuit scriptor mythistoriarum, commentationum, pellicularum, et carminum in linguis Russica et Anglica.

Vita[recensere | fontem recensere]

Fuit filius viri publici Vladimiri Demetrii f. Nabokov uxorisque suae Helenae Rukavisnikova. Anno 1917, rebus novis in Russia motis, cum patre et matre in paeninsulam Crimeam, postea in Germaniam fugit. Berolinum usque ad annum 1937 habitabat, sed annis 19221924 discipulus erat in Collegio Sanctae Trinitatis Universitatis Cantabrigiensis, ubi carmina et Anglice et Russice scripsit. Pater ab inimicis politicis anno 1924 necatus est. In matrimonium duxit Veram Slonim die 15 Aprilis 1925. In Germania ut paedagogus salarium merebat, cum mythistorias et carmina in lingua Russica nomine "Vladimir Sirin" scriberet.

Cum muliere (ex stirpe Iudaeo nata) ex Germania in Franciam fugit, et ibi Lutetiam habitabat, sed, exercitu Germano Franciam debellante, rursus ad Novum Eboracum fugerunt anno 1940. Usque id tempus Russice scribens, mythistorias in lingua Anglica componere coepit. Fuit professor litterarum Russicarum in Collegio Wellesley et postea Universitate Cornelliana. Ex Lolita, mythistoria famosissima, anno 1954 edita, Nabokov factus est dives, et in Helvetiam recedit, ubi Montreux in urbe habitabat, et mortuus est anno 1977.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Statua Nabokoviana Montreux in urbe Helvetiae constituta.

Versiones a Vladimiro Nabokov confectae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Nabokov, Dmitri, ed. The Stories of Vladimir Nabokov. Londinii: Weidenfeld and Nicolson, 1995. ISBN 0-297-81722-1
  • Field, Andrew. 1986. The Life and Art of Vladimir Nabokov. Novi Eboraci.
  • Wood, Michael. 1994. The Magician's Doubts: Nabokov and the risks of fiction. Londinii: Chatto and Windus

Vide etiam[recensere | fontem recensere]