Christophorus Logue

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Christophorus Logue
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 23 Novembris 1926; Portus Ostium
Obitus: 2 Decembris 2011; Londinium
Patria: Britanniarum Regnum

Christopher Logue fuit scriptor, translator, et actor Anglicus.

Carminum libro Cold Calls inscripto praemium Whitbread tulit anno 2005. Per multos annos laborabat, ut versibus Anglicis novam interpretationem Iliados, Homeri carminis epici, exararet, sed, cum Graece legere nesciret, a versionibus aliorum semper incipere debuit. Nonnullas fabulas ad pelliculas destinatas scripsit, inter quas fabulam de vita Henrici Gaudier-Brzeska.

Histrio egit in Dante's Inferno (ludo televisuale a Ken Russell facto anno 1967), The Devils (Ken Russell, 1971), Jabberwocky (Terry Gilliam, 1977), The Affair of the Necklace (Carolus Shyer, 2001).[1] Sub nomine ficto comitis Palmyri Vicarionis tres libros eroticos conscripsit, quos Lutetiae prodidit inter annos 1954 et 1962.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Prince Charming (de vita sua; 1999)

Fabulae[recensere | fontem recensere]

Scripta diurnaria[recensere | fontem recensere]

Versiones[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!