Austryn Wainhouse

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Austryn Wainhouse (natus ca. 1926) est interpres Americanus qui multa opera marchionis de Sade Anglice vertit, olim nomini ficto Pieralessandro Casavini utens sed postea nomini vero. Gradus artium baccalaureati Universitatis Harvardianae anno 1948 ei concessus est. Lutetiam petens anno circa 1950, ibi scripsit mythistoriam titulo Hedyphagetica, alia opera in periodico Merlin divulgata, necnon versiones fabularum marchionis de Sade quae antea lacunose in lingua Anglica versa erant. Has versiones edidit Mauritius Girodias apud prelum suum, cuius nomen fuit Olympia Press.

Opera[recensere | fontem recensere]

Pagina prima editionis Juliette anni 1968

Versiones[recensere | fontem recensere]

  • Justine marchionis de Sade (1953, sub nomine Pieralessandro Casavini; 1965 nomine vero reimpressa)
  • cum Iacobo Emmons: Lascaux et Manet Georgii Bataille (1955)
  • The Long March auctore Simona de Beauvoir (1958)
  • Juliette marchionis de Sade (in septem voluminibus 1958-1965, sub nomine Pieralessandro Casavini; 1968 nomine vero reimpressa)
  • Chance and Necessity Iacobi Monod (1972)
  • My Mother, Madame Edwarda et The Dead Man Georgii Bataille (1989)
  • Lucien's Story Alexandrae Kroh (1996)
  • Roberte ce Soir et The Revocation of the Edict of Nantes Petri Klossowski (2002)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De operibus marchionis de Sade Anglice versis (Anglice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • James Campbell. 1994. Paris Interzone: Richard Wright, Lolita, Boris Vian and others on the Left Bank 1946-1960. Londinii: Secker & Warburg. ISBN 978-0-436-20106-6.
  • John de St Jorre. 1994. The Good Ship Venus: the erotic voyage of the Olympia Press. Londinii: Hutchinson. ISBN 978-0-09-177874-3.
  • Patrick J. Kearney. 2008. The Paris Olympia Press ed. Angus Carroll. Liverpolii: Liverpool University Press. ISBN 978-1-84631-105-5.