Nicolaus Polites (ethnographus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Nicolaus Polites (minister)
Nicolaus Polites anno 1889 pictus

Nicolaus Polites, Neograece Νικόλαος Πολίτης (Calamatae anno 1852 natus; mortuus Athenis anno 1921) fuit ethnographus, professor Universitatis Athenarum, editorque florilegii utilissimi Εκλογαί από τα τραγούδια του ελληνικού λαού ("Eclogae cantilenarum populi Graeci"). Philologiae studuit Athenis annis 1868-1872, iuribus annis 1874-1875. Ab anno 1870 sodalis fuit societatis philologicae "Parnassi" et una cum Spyridone Lampro edidit Νεοελληνικά Ανάλεκτα Παρνασσού ("Analecta Neograeca Parnassi"). Annis 1876-1880 Monaci studuit, discipulus Byzantinistae Caroli Krumbacher. Athenis redux a principio in Bibliotheca Parlamenti operam dedit, sed ab anno 1890 professor fuit mythologiae et archaeologiae Graecae apud Universitatem. Anno 1908 Societatem Ethnographicam Graecam (Ελληνική Λαογραφική Εταιρεία) condidit, anno 1909 periodicum Λαογραφία, anno 1918 Archivum Ethnographicum.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Δ. Σ. Λουκάτου, Εισαγωγή στην Ελληνική Λαογραφία (Athenis: Μορφωτικό Ίδρυμα Εθνικής Τραπέζης, 1978) pp. 65-72