Carolus Krumbacher

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Carolus Krumbacher

Carolus (Karl) Krumbacher (natus 23 Septembris 1856 Kürnach im Allgäu in Bavaria; mortuus 12 Decembris 1909 Monaci) fuit conditor rationis Byzantinisticae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Krumbacher ex anno 1876 Monaci atque deinde Lipsiae philologiae linguarum "classicae" dictarum atque Indogermanisticae studebat, quod anno 1879 examine terminavit. Usque ad annum 1891 in schola docebat. Apud almam matrem Monacensem professor meruit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Maximum opus eius est Historia litterarum ab Iustiniano usque ad finem imperii Romani orientalis (1891), quod anno 1897 iterum editum est iuvante Alberto Ehrhard (theologus) et Henrico Gelzer.

Krumbacher praeterea inchoavit Periodicum Byzantinisticum (1892) et Archivum Byzantinisticum (1898).