Evangelus Apostolaces

E Vicipaedia
Wikidata Evangelus Apostolaces
Res apud Vicidata repertae:
Evangelus Apostolaces: imago
Evangelus Apostolaces: imago
Nativitas: 14 Maii 1957; Rhithymna
Patria: Graecia

Evangelus Apostolaces, litteris Graecis Ευάγγελος Αποστολάκης (Rhithymnae in Creta natus anno 1957) est classiarius et politicus Graeciae.

Alumnus est schola navalis Piraei in urbe, schola fulminei belli navalis Ostendae, scholae Corporis Marinorum iuxta Quantico in Virginia. Praeses praetorii navalis Graeci die 7 Martii 2013, praeses praetorii militaris nationalis die 7 Septembris 2015 factus est. A die 15 Ianuarii 2019 minister munitionis nationalis meret, primo ministro Alexio Tsipra.

Filius eius Ioannes Apostolaces est coquus televisificus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Iosephus Dunford praeses praetoriorum coniunctorum Civitatum Foederatarum et Ricardus Norland legatus Americanus cum Evangelo Apostolaca die 4 Septembris 2018 picti

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Evangelus Apostolaces spectant.