Euripides Stylianides
Jump to navigation
Jump to search
Euripides Stylianides vel litteris Graecis Ευριπίδης Στυλιανίδης (Maroniae natus anno 1966), alumnus Democriteae Universitatis Thraciae atque Universitatis Hamburgensis, est politicus Graecus, qui fuit a die 19 Septembri 2007 ad diem 8 Ianuarii 2009 minister educationis atque rerum religiosarum, primo ministro Constantino Alexandri filio Caramanle, atque fuit a die 21 Iunii 2012 ad diem 25 Iunii 2013 minister rerum internarum, primo ministro Antonio Samara. Hodie Euripides Stylianides sodalis factionis Democratiae novae est.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Pagina apud Parlamentum Graecum (Anglice)
- Pagina apud Ministerium rerum externarum (Anglice)
Ministri rerum internarum Graeci (1974–)