Neurolinguistica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Neurolinguistica est studium apparatuum neuralium in cerebro humano qui linguam comprehensam, productam, et acceptam moderantur. Quae, ramus interdisciplinarius, methodologias et rationes ex neuroscientia, linguistica, scientia cognitiva, neurobiologia, perturbationibus communicationis, neuropsychologia, scientia computatrali, et aliis disciplinis contrahit. Investigatores ex prioribus aetatibus variis ad rem trahuntur, varias artes experimentales et cosmotheorias rationales variisimis ferentes. Multum operis in neurolinguistica ab exemplaribus in psycholinguistica et linguistica theoretica informatur, et investigationem attendit quomodo cerebrum rationes exsequi potest quae, secundum linguisticam rationalem et psycholinguisticam, sunt ad linguam producendam et comprehendam necessarias. Neurolinguistae machinationes physiologicas investigant per quas cerebrum res de lingua computat, et quae rationes linguisticas et psycholinguisticas aestimant, aphasiologia, imaginibus cerebralibus, electrophysiologia, et exemplaribus computatralibus utentes.

Viae neurales in cerebro per diffusion tensor imaging visae.
Undae cerebri per electroencephalographia visae.

Neurolinguistica per historiam in evolutione saeculo undevicensimo aphasiologiae conditur, studii imminutionum linguisticarum (aphasiarum) quae ob noxam cerebri fiunt.[1] Aphasiologia structura ad functionem coniungere conatur per effectum vulnerum cerebri in ratione linguae enodandum.[2] Unus ex primis hominibus qui coniunctionem inter quodam regionem cerebri et rationem linguae observavit fuit Paulus Broca,[3] chiurgus Francicus qui autopsias multorum singulorum qui imminutiones loquendi habuerant fecit, et invenit plurimos detrimentum cerebri (laesiones) in lobo frontali laevo habuisse, in regione nunc area Brocana appellata. Phrenologi saeculo undevicensimo ineunte iam posuerat varias cerebri regiones varios fines habere, et linguam plerumque a frontalibus cerebri regionibus contineri, sed investigationes Brocanae primae fortasse erant quae indicia empirica talis coniunctionis monstraverunt,[4][5] appellatae sunt saeculares,[6][7] sicut cardo,[8][9] in disciplinis neurolinguistica et scientia cognitiva. Carolus Wernicke, ex quo area Wernickeana appellatur, deinde proposuit varias cerebri regiones pro variis pensis linguisticis praecipuae factas esse, regione Brocana motoricam orationis productionem, et regione Wernickeana comprehensionem orationis auditoriam tractante.[10][11] Opus Brocanum et Wernickeanum aphasiologiam instituit disciplinam, notionemque linguam per corporeas cerebri proprietates inspiciendas investigari posse promovit.[12] Prima studia aphasiologica utilitatem cepit ex opere Corbiniani Brodmann saeculo vicensimo ineunte, qui superficiem cerebri in tabulis designavit, in regiones numeratas secundum cytoarchitecturam cuiusque areae (structura cellularum) et muneris dividens[13]; hae regiones, areae Brodmannianae appellatae, in neuroscientia hodierna iam late adhibentur.[14]

Neurolinguistica terminus technicus excogitatus Harrio Whitaker tributus est, linguisticae perito qui Journal of Neurolinguistics anno 1985 condidit.[15][16] Aphasiologia, quamquam historicus neurolinguisticae nucleus sit, annis recentioribus magnopere in latitudinem crevit, partim ob productionem novarum cerebri videndi technologiarum (sicut PET et fMRI) ac rationum electrophysiologicarum temporis sensilium (EEG et MEG), quae exemplaria actionum cerebri inveniri possunt dum homines varia pensa linguistica suscipiunt[17] [18]; artes electrophysiologicae potissimum ortae sunt ut ratio utilis in studio linguae investigatae anno 1980, cum inventio apparatus N400 responsum cerebri monstravit sensile rerum semanticarum in lingua comprehensa.[19][20] N400 fuit primum responsum cerebri ad linguam pertinens quod agnitum est, et post eum inventum, EEG et MEG ad investigationem linguae faciendam magis ac magis adhibentur.[21] Studia neurolinguistica in omnibus linguisticae regionibus tractantur; praecipuae disciplinae et rationes quomodo neurolinguistae eas tractant in indice infra dantur.

Subdisciplina Descriptio Investiganda in neurolinguistica
Phonetica studium sonorum orationis quomodo cerebrum sonos orationis ex signo acustico extrahat; quomodo cerebrum sonos orationis a strepitu separet
Phonologia studium sonorum in lingua ordinatorum quomodo systema phonologicum cuiusdam linguae in cerebro repraesentetur
Morphologia et lexicologia studium verborum ordinatorum et in lexico mentis acervatorum quomodo cerebrum verba quae homo scit acervet et inveniat
Syntax studium constructionis locutionum plurimorum verborum quomodo cerebrum verba in constituentes et sententias misceat; quomodo data structuralia et semantica sententiis intellegendis adhibeatur
Semantica studium significationis in lingua

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Phillips et Kuniyoshi 2005.
  2. Wiśniewski 2007.
  3. Phillips et Kuniyoshi 2005.
  4. Dronkers, Plaisant, Iba-Zizen, et Cabanis 2007.
  5. Teter 2000.
  6. Anglice: "epoch-making."
  7. Pierre Paul Broca.
  8. Anglice: "pivotal."
  9. Dronkers, Plaisant, Iba-Zizen, et Cabanis 2007.
  10. Phillips et Kuniyoshi 2005.
  11. Wiśniewski 2007.
  12. Teter 2000.
  13. McCCaffrey 2008.
  14. Laurence Garey, "Brodmann's."
  15. Ingram 2007:3.
  16. Peng 1985:7.
  17. Brown et Hagoort 1999a:6.
  18. Weisler, p. 293.
  19. Hagoort 2003.
  20. Hall 2005:274.
  21. Hagoort, Brown, et Osterhout 1999:280.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ahlsén, Elisabeth. 2006. Introduction to Neurolinguistics. John Benjamins Publishing Company. ISBN 90-272-3233-4.
  • Brown, Colin M., et Peter Hagoort. 1999a. The cognitive neuroscience of language. In The Neurocognition of Language, ed. Colin M. Brown et Peter Hagoort. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-852448-X.
  • Brown, Colin M., et Peter Hagoort. 1999b. The Neurocognition of Language. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-852448-X.
  • Caplan, David. 1987. Neurolinguistics and Linguistic Aphasiology: An Introduction. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-31195-0.
  • Dronkers, N. F., O. Plaisant, M. T. Iba-Zizen, et E. A. Cabanis. 2007. Paul Broca's historic cases: high resolution MR imaging of the brains of Leborgne and Lelong. Brain 130(5):1432–33, 1441. Doi 10.1093/brain/awm042. PMID 17405763.
  • Hagoort, Peter. 2003. How the brain solves the binding problem for language: a neurocomputational model of syntactic processing. NeuroImage 20:18–29. DOIi 10.1016/j.neuroimage.2003.09.013. PMID 14597293.
  • Hagoort, Peter, Colin M. Brown, et Lee Osterhout. 1999. The neurocognition of syntactic processing. In The Neurocognition of Language, ed. Brown et Hagoort.
  • Hall, Christopher J. 2005. An Introduction to Language and Linguistics. Continuum International Publishing Group. ISBN 0-8264-8734-3.
  • Ingram, John C. L. 2007. Neurolinguistics: An Introduction to Spoken Language Processing and Its Disorders. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-79190-1.
  • McCaffrey, Patrick. 2008. CMSD 620 Neuroanatomy of Speech, Swallowing and Language. In Neuroscience on the Web. Chico: California State University.
  • Moro, Andres. 2008. The Boundaries of Babel: The Brain and the Enigma of Impossible Languages. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 978-0-262-13498-9.
  • Peng, F. C. C. 1985. What is neurolinguistics? Journal of Neurolinguistics 1(1). Doi 10.1016/S0911-6044(85)80003-8.
  • Phillips, Colin, et L. Sakai Kuniyoshi. 2005. Language and the Brain. Yearbook of Science and Technology, 166–169. Novi Eboraci: McGraw-Hill Publishers.
  • Stemmer, Brigitte, et Harry A. Whitaker. 1998. Handbook of Neurolinguistics. Academic Press. ISBN 0-12-666055-7.
  • Teter, Theresa. 2000. Pierre-Paul Broca. Psychology Department, Muskingum College. Maio.
  • Weisler, Stephen, et P. Milekic Slavoljub. 1999. Brain and Language. In Theory of Language. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 0-262-73125-8.
  • Wiśniewski, Kamil. 2007. Neurolinguistics. Język angielski online, 12 Augusti.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]