Roman numeral 10000 CC DD.svg

Factio operaria socialistarum nationalium Germanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Factio operaria socialistarum nationalium Germanica
Nationalsozialistische Deutsche Arbeiterpartei
NSDAP-Logo.svg
Ductor Adolphus Hitler
Factio condita 1920
Factio soluta 1945
Praetorium Monacum, Berolinum
Ideologia Nazismus, Fascismus, Antisemitismus, Nationalismus, Homophobia, Xenophobia, Rassismus
 Ars fiscalis in medio
 Ars socialis ad dextrum extremum
Civitas Germania
Adolphus Hitler cum Ante Pavelić.

Factio operaria socialistarum nationalium Germanica (Theodisce: Nationalsozialistische Deutsche Arbeiterpartei), vel primis nominum litteris NSDAP,[1] fuit factio politica, quae Germaniam duodecim annos (19331945) rexit. Dux factionis fuit Adolfus Hitler, qui cum impetum in Poloniam faceret secundum bellum mundanum commovit.

Constat factiosos consociosque huius factionis atrocissima scelera contra iura humana perpetrasse, praecipue immani interemptione Iudaeorum, quam via ac ratione peragebant. Ideologia nazistica socialismus nationalis vocatur. Factiosi se ipsi socialistas nationales appellabant, cum ab aliis brevius et plerumque contemptim Nazii appellarentur.

Vexillum Custodis Veteris factionis Nazisticae Germanicae.
Factionis pagi 1926, 1928, 1933, 1937

Factio operariorum Germanica[recensere | fontem recensere]

Factio operariorum Germanica prima condita est ab Antonio Drexler die 5 Ianuarii 1919.

Placita factionis nazisticae Germanicae[recensere | fontem recensere]

Factionis placita in programmate quod et viginti quinque postulationes continebat descripta et anno 1920 Monaci proclamata sunt:

Ex 25 postulationes factionis[recensere | fontem recensere]

3. Postulamus terras et agros (colonias) ad populum alendum et ad collocandos illos populares qui Germaniae supersunt.

4. Civis esse non potest nisi sodalis popularis. Sodalis popularis esse non potest nisi qui est sanguine Germanus nulla ratione religionis habita. Ex quo sequitur nullum Iudaeum umquam esse posse sodalem popularem.

5. Qui non est civis habitare non debet in Germania nisi tamquam hospes ex lege aliena.

6. Ius regnum et rei publicae leges determinandi penes neminem esse liceat nisi civem. Ergo postulamus ut nemo nisi civis quocumque publico munere sive regni sive regionis sive municipii fungi debeat. Pugnamus contra venale parlamentum factionesque et adsectatores qui suae partis studiosi munera decernunt cum petentium vel ingenium vel facultatem neglegant.

7. Postulamus ut administratio publica curare debeat ut in primis cives et lucrum facere et vivere possint. Si populus omnis ali non potest illi qui ad alienas nationes pertinent (qui non sunt cives) ex regno exire iubendi sunt.

8. Qui non sunt Germani immigrare vetandi sunt. Qui non sunt Germani et post 2 Augusti 1914 immigraverunt illico regnum relinquere cogantur.

11. Reditus nonnisi ope laboris vel operae sunt assequendi. Servitus feneratoria aboleatur.

19. Postulamus ut pro iure Romano quod materialisticae legi mundi servit Germanicum ius commune substituatur.

De nomine sodalium[recensere | fontem recensere]

Nomen Nationalista Socialista annis 1919-1944 nomen verum fuit sodalium Nationalisticae Socialisticae Operariorum Factionis, sed detractores eos illudenter vel potius reprobanter Nazios appellant. Nazii olim fuit nomen breve Ignatii et cognomen iocosum Germanorum apud Austriacos.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Breviter etiam factio nazistica et factio Hitleriana.
  2. Hayek 1944.
  3. Hoover 1935: 13–20.
  4. Morgan 2003: 168.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]