Latinitas nondum censa

Narimum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Narimum
Res apud Vicidata repertae:
Narimum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 58°55′40″N 81°35′46″E
Numerus incolarum: 852
Zona horaria: Tempus Omiense, Tempus Crasnoiarianum, UTC+07:00

Gestio

Procuratio superior: Q20084653, Parabelsky District, Q24936987, Tomsk uyezd, Q24936987

Narimum[1] (Russice Нарым, tr. Narym) est vicus in regione Tomensi Foederationis Russicae. Ad ripam Obii prope ostium Keti fluvii situm, a paludibus circumsaeptum est. 852 incolas (anno 2015) habet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Narimum, anno 1596 ut arx conditum, anno 1601 statum urbis recepit. Locus arcis Narimensis bis (annis 1619 et 1632) mutatus est.

Ab anno 1638 Narimum locus exsilii factum est, quo nonnulli participes rebellionum Stephani Razin, Aemiliani Pugačëv, Decembristarum, etc., transportabantur. Inter alios rerum novarum cupidos, bolsevici Iosephus Stalin et Iacobus Sverdlov ibi anno 1912 in exsilio fuerunt.

Insigne urbis cum acipensero Rutheno pisce Narimo anno 1785 datum est. Anno 1925 Narimum statum urbis perdidit, et factum est vicus.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Narimum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 58°55′40″N 81°35′46″E • GeoNames