Jump to content

Myrtilus

E Vicipaedia
Hippodamia, Pelops, Oenomaus, Myrtilus circa aram pactum facientes (vas in Apulia pictum). Adsunt etiam Aphrodite et Eros.

In mythologia Graeca Myrtilus erat auriga Oenomai, Pisanorum regis. Domino in quadrigarum certaminibus opem ferebat qui instituerat ut quicumque filiam suam Hippodamiam in matrimonium petebat aut primum patrem velocitate equorum vinceret aut moreretur. Quia autem equos Aquilone velociores possidebat omnes proci vincebantur et interficiebantur donec Pelops Tantali filius, sive dimidium regni sive, ut volunt alii, noctem unam cum Hippodamia pollicitus, Myrtilum corrupit, qui currus regii rota altera ut in certamine solveretur effecit. Mortuo tamen Oenomao Pelops Hippodamiam quidem uxorem duxit sed promissa socio dare recusavit atque Myrtilum in mare praecipitavit, unde secundum nonnullos mythographos nomen Myrtoi maris ductum est[1]. Certe dirae exsecrationes a Myrtilo tum adversus Pelopem nuncupatae in eius posteros redundasse atque horribile fatum Atridarum movisse saepe dicebantur[2]

Certamen Pelopis et Oenomai in Iovis Olympici templi fastigio frontali sculptum erat[3], quia velut praeludium quadrigarum certaminum ludis Olympicis habitorum putabatur.

  1. Hanc etymologiam Pausanias (VIII.14.12) falsitatis arguebat, Boeotorum argumenta referens ː e cuiusdam feminae enim nomine hoc mare appellatum demonstrabat.
  2. Sophocles, Electra 509-515. Euripides, Orestes 988-994 et 1549. Pausanias II.18.2.
  3. Pausanias V.10.6-7. "Restauration des frontons d'Olympie", Revue archéologique, 1889/7.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]