Myrtoum mare

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Descriptio bathymetrica Aegaei maris
Despectus ex satellite in Myrtoum mare

Myrtoum mare,[1] vel Myrtoum pelagus,[2] Graece Μυρτῶον πέλαγος, est Aegaei maris pars occidentais, quae, quidquid inter Cyclades et Peloponnesi promunturium iacet, comprehendit. Pars septentrionalis maris Saronicum sinum, meridiana autem occidentalem partem Cretici maris attingit.

Originem nominis Myrtoi pelagi Hyginus in fabula 84 ad mortem Myrtili, aurigae Pelopis, refert. Subvenerat enim domino suo Myrtilus, ut ille Oenomaum regem in quadrigali certamine vinceret. Pelops autem, cum victor domum rediret, ea quae Myrtilo promiserat praestare neglexit, "eumque in mare praecipitavit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum."[3] Cui interpretationi nominis (scilicet Myrtōum a Myrtilo) fides non est habenda, nam Myrtōum potius a Myrtō (Μυρτώ), nomine feminino, ductum esse videtur (cf. Argōus ab Argō; Īnōus ab Inō). Cum praeter alteram mulierem Socratis[4] nullam aliam Myrto cognoverimus, qua ratione procedendum sit, nescimus. Plinius Myrtoum ab "insula parva" appellari dicit,[5] sed de nomine huius insulae putativae tacet, nec causam nominandi indicat. Constat in Myrtoo mari insulas perpaucas et quidem inhabitabiles esse, inter quas solae Belopoula (Neograece Βελοπούλα) et Falconera (Φαλκονέρα) commemorari solent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hor. Carm. 1.14.
  2. Mela Chor. 2.37.
  3. Hygin. Fab. 84.5.
  4. Cf. Cromey (1980).
  5. Plin. Nat. 4.51.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cromey R. D. (1980) Sokrates' Myrto. Grazer Beitrdge 9: 57-67.