Erato

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Erato (discretiva)

Erato lyra canit. Marmor ab artifice Romano saeculo secundo p.C.n. fictum.

Erato (Graece: Ἐρατώ) est una e novem Musis mythologiae Graecae. Fautrix poësis praesertim eroticae sive amatoriae habetur itemque lyricae, qua de causa saepissime cum lyra fingi pingique solebat.[1]

Intellectus novem musarum aetate Hellenistica ortus est. Antea et pauciores et officiis incertiores fuerunt. A prima origine Erato inter Dryades numerabatur.

Arcadi peperit Azanem filium.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. A pictoribus recentioris aetatis aliorum quoque instrumentorum perita exponitur.


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!