Morula

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Blastulatio: 1, morula; 2, blastula.
Primae segmentationis ovi fertilizati mammaliani stationes. Diagramma: z.p., zona pellucida; p.gl., corpora polaria. Stationes: a, duae cellulae; b, quattuor cellulae; c, octo cellulae; d, e, statio morulae.

Morula (a moro) est embryo in prima vitae statione, qui in cellulis (blastomeris appellatis) in globo solido intra zonam pellucidam contento consistit.[1][2]

Morula a blastocyste differt quia morula (dies a tribus ad quattuor post fertilizationem) est massa sedecim cellularum in forma sphaerica consistens, sed blastocystis (a quattuor ad quinque dies post fertilizationem) cavum intra zonam pellucidam habet, cum massa cellulari interiori. Morula, si intacta et continenter inserta, blastocystis denique fiet.[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Boklage 2009:217.
  2. The Early Embryology of the Chick (UNSW Embryology).
  3. The Morula and Blastocyst (Endowment for Human Development).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Boklage, Charles E. 2009. How New Humans Are Made: Cells and Embryos, Twins and Chimeras, Left and Right, Mind/Self/Soul, Sex, and Schizophrenia. World Scientific. ISBN 9789812835130. Google Books.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]