Massa cellularis interior

E Vicipaedia
Blastocystis cum trophoblasto sub implantatione.

Massa cellularis interior[1] in prima embryogenese plurimorum animalium cladi eutheriorum est massa cellularum intra embryonem primordialem ex quibus post fertilizationem definitivae fetus structurae denique oritur. Haec structura in primis auctus stationibus formatur, antequam implantatio in endometrio uterino fit. Massa cellularis internior intra blastocoelen iacet (rem quae melius appellatur cavum blastocystis, quia ad blastocoelen vertebratorum anamnioticorum subtiliter homologa non est), et omnino per unam laminam cellularem trophoblastus appellatam circumdatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam embryoblastus et pluriblastus appellata.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!