Schisma Ecclesiae Russicae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Signum crucis duorum digitorum (lineamentum Basilii Surikov ad imaginem Theodosiae Morozovae ritus prisci fidelis)
Signum crucis tribus digitis compositum

Schisma Ecclesiae Russicae[1] (Russice раскол, raskol) circa annos 1656–1667 factum, fuit in Ecclesia Orthodoxa Russica dissensio et perturbatio maxima, cum magna pars Christianorum Russicorum reformationem Ecclesiae, a Nicone patriarcha inceptam, abnegavisset. Usque adhuc hi fideles Ecclesiae Russicae magnae et cum potestate Russiae civili concordis contemptuose Niconianos vocant, ipsi schismatici[2] vel fideles fidei priscae[3] vel fideles ritus prisci[4] vocabantur. Quamvis Patriarchatus Moscuensis anno 1971 omnia decreta contra fideles ritus prisci, a Conciliis annorum Schismatis declarata, vacuefecit et pro nunquam factas haberi[5] statuit, nec ulla unio fidelium ritus prisci inter eos ipsos nec cum Patriarchatu Moscuensi ceterisque Ecclesiis Orthodoxis est.

Nicon, cui Alexius tzar adsensit, libros liturgicos Moscuenses emendare voluit, ut libris Graecis novis similes sint, et ritus aliquos itidem, contrarii eius libros Graecos et non Slavicos tempore corruptos esse putabant. Inter alia signum crucis duobus digitis compositum[6] pro errore et haeresi haberi voluit solumque signum trium digitum[7] verum et Christianum, fideles autem ritus prisci vice versa.

Habacuc Petri filius inter notissimis fidelibus ritus prisci fuit. Multi fideles ritus prisci in regiones silvestres ripae laevae Rha fluminis vel in deserta Russiae septentrionalis et Siberiae a potestate civili, Ecclesiam Niconianam protegente, fugiebant. Inter se multis causis dissenserant et in multos ramos, qui consensus[8] dici solent, divisi sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ignatii Kulczynski Specimen ecclesiae Ruthenicae, Parisiis et Tornaci, 1733, p. 135.
  2. Раскольники, raskol'niki.
  3. Староверы, starovery.
  4. Старообрядцы, staroobrjadcy.
  5. Считать яко не бывшими (Деяние Освященного Поместного Собора ... Об отмене клятв на старые обряды и на придерживающихся их.) (Russice)
  6. Двоеперстие, dvojeperstije.
  7. Троеперстие, trojeperstije.
  8. Согласие, soglasije.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Зеньковский С. А. Русское старообрядчество. М., 1995. (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]