Monasterium Grandis Vallis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Monasterium Grandis Vallis fuit abbatia circa annum 640 a sociis Columbani in valle fluminis Birsae inter locos Biennam et Delemontem condita. Primus abbas sanctus Germanus Treveriensis clarus est.

Rex Rudolfus III Burgundiae monasterium grandisvallense dedit 999 episcopo Basileae. Ineunte saeculo 12 praepositus monasterii Siginandus ecclesiam in loco Bellelagia condit ubi paulo post monasterium Bellelagiae ortus est. 1533 reformatione in parte Iurae instituta monasterio dissoluto abbas et conventus a Monasterio ad Salodurum et 1534 ad Delemontem profecti sunt.

Situs monasterii hodie in urbe Monasterium pagi Bernae Helvetiae in monte Iura iacit.

Statua architecturalis ecclesiae novae in memoriam monasterii

Ecclesia urbis saeculo 19 noviter super rudera abbatiae destructae aedificata est.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Walther Merz: Die Anfänge des Klosters Münster-Granfelden und seine sogenannte Säkularisation. Aarau 1923.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]