Monasterium Grandis Vallis (urbs)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Curia Monasterii

Monasterium est urbs 7701 incolarum (anno 2000) pagi Bernae, in districtu Monasteriensi, Helvetiae in monte Iura sita.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Urbs in valle fluminis Birsae inter magnas clusas montium ad viam urbe Bienna super transitum Petrae Pertusae versus Delemontem pagi Iurae et ad urbem Basileam iacet.

Ad orientem Monasterii vicus Grandisvallis situs est, ubi via versus montem Album ducit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ex vico apud monasterium saecula 7 conditum creato saeculo 19 urbs constituta est. Usque ad 1797 oppidum ad dioecesim Basilensem pertinebat, postea ad Franciam in provincia Montis Terriblis vel Rheni Superioris. 1815 pagum Bernae attingit.

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Monasterium linea ferriviae inter Basileam et Biennam ad septentrionem cuniculi Montis Grangiae 1915 constructi coniunctum est.[1]. Nova autovia Transiurana in valle Birsae Monasterio construenda est.[2]

Monumenta[recensere | fontem recensere]

  • Ecclesia urbis saeculo 19 noviter loco abbatiae destructae aedificata
  • Capella Ecclesia Sancti Petri condita 1019 imperatore Heinrico II praesente
  • Castellum, sedes praefecti urbis, 1742 constructum

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Johannes Christe: Moutier cité industrielle, Genava 1957.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium spectant.