Bellelagia (Monasterium)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia monasterii Bellelagii
Grangia

Bellelagia fuit abbatia ordinis praemonstratensis in montibus Iurae in vico Zacurt pago Bernae sita.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ineunte saeculo 12 praepositus monasterii Grandisvallensis Siginandus ecclesiam erigere iussit eo loco. Episcopus dioecesis basileensis ibi canoniam instituit sitam apud viam qua de Bienna per Petram pertusam ad Epomanduodurum et Montem Biliardae itur. Monasterii Bellelagii erant ecclesia Sancti Ursicini (hodie pago Iurae) et Ecclesia alba apud La Neuveville lacum Erliacensem adiacens. Abbas Bellelagii fundavit suadente comite Rodolpho de Novicastro anno 1255 abbatiam sanctae Mariae Locum Dei (Theodisce: Gottstatt)[1] vico Orpund apud Biennam.

De 1710 ad 1714 nova ecclesia monasterii artis baroca per architectum austriacum Franciscus Beer[2] et de 1728 ad 1736 alia aedificia monasterii abbate Johanne Baptistae Sémon de Montfaucon instigante noviter constructa fuerunt.

Die 15 decembris 1797 exercitus rei publicae Franciae abbatiam cepit et canonicis expulsis aedificia devastavit.

Institutio medica[recensere | fontem recensere]

Anno 1898 valetudinarium seu hospitium psychiatriae pagi Bernae in loco abatiae institutum est.[3]

Alimenta[recensere | fontem recensere]

Notus est caseus fabricatus monasterio ab antiquo tempore Tête de Moine appellatus.[4]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alfred Wyss, Daniel de Raemy: L'ancienne abbaye de Bellelay, Genava 1992
  • Jean-Claude Rebetez, Cyrille Gigandet: Bellelay BE, prémontrés, in: Helvetia sacra, tomus IV/3, pag. 69–135.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]