Latinitas bona

Michaela Bachelet

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Michaela Bachelet
Res apud Vicidata repertae:
Michaela Bachelet: imago
Michaela Bachelet: subscriptio
Nativitas: 29 Septembris 1951; Q14456
Patria: Chilia

Officium

Officium: Index Praesidum Chilensium, Index Praesidum Chilensium, Q3068962, Q267936, Q5164591, Q4294370, Q4294482
Munus: Politicus, Q774306, Q13416803

Consociatio

Factio: Q823648
Religio: agnosticismus

Familia

Genitores: Q1649494; Q6173642

Memoria

Laurae: Q1969175, Q11415564, Q11415564, Q209896, Q209896, Q209896, Q209896, Q209896, Q209896, Q209896, Q209896, Q1059569, Q768999, Q1141149, Q931502, Q11415564
Michaela Bachelet anno 2013 picta

Michaela Bachelet, vulgo plene Verónica Michelle Bachelet Jeria (nata in urbe Sancti Iacobi die 29 Septembris 1951) fuit a die 11 Martii 2006 usque ad diem 11 Martii 2010 rursusque a die 11 Martii 2014 Chiliae praeses, prima mulierum.

Alumna est universitatis Chilensis atque deinde universitatis Humboldtianae Berolinensis ubi medicinae studuit. In patriam post exsilium reditus ministra valetudinis a die 11 Martii 2000 ad 7 Ianuarii 2002 et ministra munitionis ab hunc diem ad 1 Octobris 2004 fuit, praeside Ricardo Lagos. Praeses patriae annis 2006-2010 merens, hoc anno praeses Mulierum Consociationis Nationum facta est, quod officium usque in annum 2013 retinuit. Die 17 Novembris 2013 in secundo ordine petitionis praesidii Rei Publicae Chiliae cum 62% suffragiorum vicit.

Ministrorum a se constitutorum demissionem die 6 Maii 2015 postulavit, sed ministrum rerum externarum Heraldum Muñoz statim restituit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Rulers mense Maio 2015

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]