Zayd Raʿad al-Ḥusayn

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Zayd Raʿad al-Ḥusayn
Res apud Vicidata repertae:
Zayd Raʿad al-Ḥusayn: imago
Nativitas: 26 Ianuarii 1964; Philadelphia Iordaniae
Patria: Iordania

Officium

Officium: President of the United Nations Security Council
Munus: Legatus, Politicus
Patronus: Consociatio Nationum

Familia

Genitores: Ra'ad bin Zeid; Majda Ra'ad
Coniunx: Sarah Butler, Princess Sarah Zeid of Jordan
Familia: Hashemite

Memoria

Laurae: Human rights defenders tulip

Zayd Raʿad al-Ḥusayn seu litteris Arabicis زيد رعد الحسين[1] (Philadelphiae in Iordania natus die 26 Ianuarii 1964) est legatus et politicus internationalis. Filius est principis Raʿad ibn Zayd neposque principis Zayd ibn al-Ḥusayn. Alumnus est universitatis Johns Hopkins et collegii Christi apud Cantabrigienses.

Legatus Iordaniae apud Civitates Foederatas fuit ab anno 2007 usque in 2010. Legatus meruit apud Nationes Unitas ab anno 2000 ad 2007, rursusque ab 2010 usque hodie, atque praeses apud Tribunal criminale internationale anno 2002. Praeses consilii securitatis anno 2014 electus est. Eodem anno iussu Ban Gi-mun curator supremus iuribus humanis tuendis factus est, antecessore Navanethem Pillay.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis Arabici: "Management Index" apud Nationes Unitas. Forma plenissima: زيد بن رعد بن زيد بن الحسين Zayd ibn Raʿad ibn Zayd ibn al-Ḥusayn

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita apud Nationes Unitas