Michael Haußner

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Michael Haußner (natus Augustae Vindelicorum die 16 Iulii 1954) est iuris peritus Germanicus et magistratus politicus. Inde ab anno 2007 usque ad annum 2009 principis officii sive vicarii ministri munere ("Staatssekretär") in summo iuris consilio Thuringensi functus est.

De vita[recensere | fontem recensere]

Michael Haußner, postquam ludos Augustanos Monacensesque frequentavit et cum in gymnasio Maximiliano Monacensi anno 1973 maturitatis examine absoluto militiae disciplinam didicisset, inde ab anno 1975 usque ad annum 1980 in studia iuris prudentiae incubuit: Quibus studiis in Universitate Ludovico-Maximiliana Monacensi cum se dedisset, examinibus publicis ambobus absolutis (mense Iulio anni 1980 et mense Maio anni 1983) administer in eadem universitate per breve tempus factus urbem Iaponensem nomine Fukuoka appellatam adiit, ut ibi commercio usus eodem administerii fungeretur munere.

Anno 1984 iudex duobusque annis post actor publicus Monaci declaratus primum in urbe Starnbergensi (Monaco finitima) iuris prudentiam docebat (Bayerische Beamtenfachhochschule Starnberg), deinde Monaci iudex factus ius dicebat et agebat, tum (anno 1986) actor publicus factus erat: Quo munere et Monaci et (inde ab anno 1996) Erfordiae functus anno 1998 socius et collega nominatus est consilii Thuringensis, cui curae iuris legumque et res Europaeae commendatae sunt. Anno autem insequenti Monacum reversus iterum iudicis munere functus, inde ab anno 2002 collega iudicii superioris, mense Iunio anni 2005 novam iniit condicionem vitae et officii: In Thuringorum finibus actor publicus supremus est nominatus.

Duobus vero annis post cum in eadem Thuringia princeps officii et ministri vicarius ("Staatssekretär") factus esset, id egerant e partibus Christiano-Democraticis quidam, ut membrum fieret senatus Thuringensis. Attamen quia extremis in tabulae locis positus erat, minime senator est factus, sed ministro e factionibus Sociali-Democraticis membro facto Dietmar Herz vicarii ministri officio fungebatur Michaelem Haußner subsecutus.

At nunc quidem, inde ab anno 2011, Michael Haußner consiliarius in nobilissima Croatiae urbe nomine Zagrabiae appellata consilia dat bona et fidelia hominibus in ministerio legibus scribundis Croatico constitutis: Ad quod munus commendaverant illum et GIZ et IRZ ("Gesellschaft für Internationale Zusammenarbeit GmbH" et "Deutsche Stiftung für Internationale Rechtliche Zusammenarbeit e.V.").

De vita familiae[recensere | fontem recensere]

Michael Haußner atque Astridis uxor duos filios habent.