Mertensia longiflora

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mertensialongiflora.jpg

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : (inordinatus) 
Familia : Boraginaceae 
Genus : Mertensia 
Species : M. longiflora 
Mertensia longiflora 
Greene  

Mertensia longiflora (Anglice: small bluebells et long bluebells) est planta florens familiae Boraginacearum, in America Septentrionali a Columbia Britannica ad Californiam et Montanam endemica, ubi in nonnullis habitationibus naturalibus crescit.

Planta est herba perennis, quae caulem erectum ex caudice ramificanti ad 40 cm altum gignit. Sunt aliqua folia ovalia ad lanceolata. Inflorescentia est fasciculus densus, saepe frequens, florum pendentium tubularium oribus expansis campanulatis. Plurimi flores sunt percaerulei, sed aliquando sunt lavandulacei ad roseos et paene albos, et sunt ad 2.5 cm longi.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mertensia longiflora spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Mertensia longiflora apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • USDA Plants Database