Mephistopheles

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
MEPHISTO_PHILES in Praxis Magia Faustiana (1527), ad Faustum attributa.
"Mephistopheles." Sculptura a Marco Antokolski anno 1884 facta.

Mephistopheles, etiam Mephistophilus, Mephistophilis, Mephostopheles, Mephisto, Mephastophilis, et cetera, est daemon in scientia populari Germanica vehementius dictum. In litteris, primum fuit daemon in fabula Fausti, et postea in aliis operibus factus est conversa ipsius Diaboli persona canonica.

In fabula Fausti[recensere | fontem recensere]

Mephistopheles in fabula Fausti cum Ioanne Georgio Fausto, viro docto coniungitur, qui Diabolo sponsionem animae facit. Hae fabulae in Faustianis institorum libris saeculi sexti decimi exeuntis primum apparent. In libro anno 1725 converso, quem Goethe perlegit, Mephostophiles [sic] est diabolus formam monaci Ordinis Fratrum Minorum habens, quem Faustus in silva prope Wittenbergam evocat. Nomen Mephistophilis iam in libro Praxis Magia Faustiana (Bataviae Bavariae, 1527) apparet, iuxta textum Hebraicum falsum. Optime videtur obscura et pseudo-Graeca vel pseudo-Hebraica magiae Renascentiae forma.

Ex libro institorum, nomen litteras entravit, et ab auctoribus potentibus a Marlowe a Goethe adhibetur. In ludo scaenico The Tragical History of Doctor Faustus (in editione anni 1616), nomen Mephostophiles factus est Mephistophilis. Qui etiam sub variis nominibus in posterioribus fabulae Faustianae operibus saepe fit princeps argumenti persona: exempli gratia, in Meyer Lutz Mephistopheles, or Faust and Marguerite (1855), Henrici Boito Mefistofele (1868), Nicolai Mann Mephisto, et Francisci Liszt walsis Mephisto.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Elementa Graeca partes in nomine invento fortasse egit, praecipue 'non', phōs 'lux', et philos 'amator', vocabula una subicientia 'non lucis amator', contra nomen Luciferum 'portitorem lucis', commune Satanae epitheton; sic, mutatio ex vocabulo opinabili mephoto- ad mephist- fortasse Latinam exprimit notionem mephitem 'noxiam ex humo exhalationem, malariam'.[1][2]

Item, phosto- fortasse est variatio nominis Fausti, quae 'non Faustum amans' significet. Hamlin (2001: 9) deductionem subicit ex Hebraico Mephistoph 'boni exstinctor'.

Item, mixtura vocabulorum Hebraicorum mephiz 'homo mendax' et tophel 'exstinctor'.[2]

Item, vocabulum Latinum mephitis.

Extra fabulam Faustianam[recensere | fontem recensere]

Shakesperius mentionem Mephistophilis in Merry Wives of Windsor facit (actus 1, sc., linea 128), et ante finem saeculi septimi decimi, nomen a fabula Faustiana liberum exsistere coeperat. Galfridus Burton Russell criticus Americanus arguit "nomen, quia prorsus est inventum huius aetatis ex originibus incertis, factum esse elegans diaboli hodierni signum, in multis formis novis et diversissimis."[3] Commutata Mephistophelis persona graves in Doctore Fausto mythistoria Thomae Mann partes agit.

Mephistopheles: quid genus angeli?[recensere | fontem recensere]

Quibusdam criticis, fabula Fausti videtur pravitas Christianitatis. . . .

Coniunctio Mephistophelis et Fausti[recensere | fontem recensere]

In Doctore Fausto, ludo scaenico Marloviano, Mephistopheles Faustum ducit, non solum diaboli orator, sed fortasse etiam Fausti amator.[4] In ludo, Faustus a Mephistophele uxorem petit, et mulier quae mox apparet est merum a diabolo factum simulacrum. "Uxor quem [Mephistopheles] prodit quod coniugium non est res significans (signifier) quae generi stabilitatem dare potest. Ludus . . . potius in loco uxoris series meretricum in parsimonia permutationis homosocialis substituit."[5] Mephistopheles uxorem Fausto prodit quae re vera non est femina quia Mephistopheles intentionem sexualem inter se et Faustum inicere vult. Conloquium Mephistophelis et Fausti hoc in scaeno est "virilis amicitia quae vix intellegi potest."[6] Sermo noniam benignus considerandus est quia mulieribus de quibus apud se disceptant sunt vultus masculissimi.[6] Secundum alium commentarium, Marlowe fuit homophylophilus.[7] Stephanus Orgel dicit "Cogitationem . . . Marlovianam penitus fuisse homosexualem" (Orgel 2000:566). In Myth, Psychology, and Marlowe’s Doctor Faustus, Kenneth Golden propositum exponit Mephistophelem Fausti alterum meum (Anglice" alter ego) exprimere, ex animo suppresso.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Burton Russell 1992, p. 61
  2. 2.0 2.1 Leo Ruickbie, Faustus: The Life and Times of a Renaissance Magician. The History Press 2009. ISBN 978-0-7509-5090-9
  3. "That the name is a purely modern invention of uncertain origins makes it an elegant symbol of the modern Devil with his many novel and diverse forms" (Russell 1992:61).
  4. Graham L. Hammill, "Faustus' Fortunes: Commodification, Exchange, and the Form of Literary Subjectivity," English Literary History 63 (1996): 324-329
  5. "The wife that [Mephistopheles] brings demonstrates that marriage is not a signifier that can stabilize the gender. The play . . . instead replaces this wife with a series of courtesans in an economy of homosocial exchange" (Hammill 1996:327).
  6. 6.0 6.1 Hammill 1996:328.
  7. Stephen Orgel, "Tobacco and Boys: How Queer Was Marlowe?" Journal of Lesbian and Gay Studies 6 (2000): 555-76