Mariae Cella (sanctuarium Austriae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Basilica Nativitatis Beatae Mariae Virginis
Pia imago Magnae Matris Austriae.

Mariae Cella[1] sive Basilica Nativitatis Beatae Mariae Virginis est locus peregrinationis maximi momenti Ecclesiae Catholicae in Austria. In sanctuario saeculo duodecimo condito imago miraculosa lignea "Magnae Matris Austriae" colitur. Sanctuarium a monachis Abbatiae Sancti Lamberti administratur, superior praesens est Pater Michael Staberl OSB[2].

Historia et Legenda[recensere | fontem recensere]

Circa annum 1103 loca circa Mariae Cellam a Henrico III duce Carinthiae Abbatiae Sancti Lamberti donata sunt[3], cuius monachi ibi cellam in honorem Beatae Mariae Virginis (ex quo Theodiscum "Mariazell") ad incolas evangelizandos constituerunt. Legenda 21 Decembris 1157 diem fundatorium vult, primo in litteris nomen "(Mariae) Cella" anno 1243 invenitur.

Sunt tres de sanctuarii fundatione narrationes legendariae: Prima anno 1157 monachum Magnum missionarium in loca hodierni sanctuarii venisse tradit. Cum saxum viam obsaepsisset, statua Mariae, quam secum habebat, in saxo posita scissum est, ut iter pergere posset. In colle propinquo statuam in stipite arboris collocavit, super quam cellam ligneam aedificavit, quae monacho et sacellum et casa fuit.

Deinde narratur marchionem Henricum Moraviae auxilio Beatae Mariae Virginis a gravi arthriti sanatum et beneficii memorem, postquam ad Mariae Cellam peregrinatus est, circa annum 1200 loco sacelli lignei primam ecclesiam lapideam aedificavisse.

Postremo Ludovicus I, rex Hungariae, cum exercitum Turcarum numero superiorem vicisset, pietate grata ecclesiam gothicam exstruxisse fertur.

Peregrinatio[recensere | fontem recensere]

Iam saeculo duodecimo peregrini iter ad Mariae Cellam fecisse traduntur. Post contrareformationem Mariae Cella sanctuarium nationale Imperii Austro-Hungarici factum est. Quamquam Iosephus II imperator anno 1783 omnes confraternitates Mariae Cellae abolevit et anno 1787 peregrinationem omnino vetuit, imperatore mortuo peregrinationes denuo coeptae sunt. His diebus quotannis fere decies centena milia hominum in sanctuarium veniunt. Anno 1907 ecclesia ad basilicam minorem evecta est. Mense Maio 2004 Mariae Cellae "Dies Catholicus Europae Mediae", qui dicitur, locum habuit. Cum papa Benedictus XVI anno 2007 Austriam visitaret, etiam ad Mariae Cellam peregrinatus sanctuario rosam auream pro honore dedit[4]. In Austria sanctuarium nationale habetur.

Aedificium[recensere | fontem recensere]

Saeculo quarto decimo ecclesia gothica, cui est maxima ianua arcibus fastigatis et turris 90 metrorum, aedificata est. In turri maxima Styriae campana 5702 chiliogrammorum pendet. Ianua principalis in tympano regem Ludovicum I Hungariae copias superiores Turcarum vincentem demonstrat una cum dono votivo regis: „imaginem thesauri“.

Annis 1644 - 1683 ecclesia a Dominico Sciassia amplificata et Ioanne Baptista Colomba aliisque artificibus collaborantibus stilo baroco renovata est. Ad dextram sinistramque turiis gothicae turres barocae constructae sunt. Navis ecclesiae longior ac latior facta est aediculis cum altaribus et tholo orientali adiunctis. Ante ianum principalem 1757 statuae plumbeae Ludovici I regis et Henrici marchionis Moraviae constitutae sunt.

Altare maius anno 1704 consecratum opus est Ioannis Bernardi Fischer de Erlach. Sacellum gratiarum, in quo est imago miraculosa artis Romanicae exeuntis 48 centimetrorum ex tilia facta - "Magna Mater Austriae" nuncupata - anno 1690 loco primae cellae aedificatum est.

Musica[recensere | fontem recensere]

Iosephus Haydn sanctuario Mariae Cellae duas compositiones dedicavit: Missam Cellensem in honorem Beatissimae Virginis Mariae Hob. XXII:5 (1766–73) et Missam Cellensem Hob. XXII:8 (1782).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ad nomen Latinum vide disputationem paginae
  2. Pater Mag. Dr. Michael Staberl OSB (visum 2019-06-28)
  3. Ricardus Pogatschnigg: Das mittelalterliche Benediktinerstift St. Lambrecht. Ein kultureller und machtpolitischer Faktor im Grenzgebiet von Steiermark und Kärnten. (academia.edu)
  4. Papa „Rosam auream“ ad Mariae Cellam porta (Theodisce), visum die 23. Augusti 2020

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ingeborg Schödl: Mythos Mariazell – eine Spurensuche. Graecii 2007, 135 p. ISBN: 978-3-701175-67-3
  • Gerhard Artl / Roman-Hans Gröger / Gerhard H. Gürtlich (edd.): Mariazell, Mariazellerland und die Mariazellerbahn. Vindobonae 2019 (2. ed.), 564 p., XXVI tabulae. ISBN: 978-3-903207-29-5

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilicam Mariacellensem spectant.