Abbatia Sancti Lamberti

E Vicipaedia
Insigne abbatiae
Abbatia Sancti Lamberti

Abbatia Sancti Lamberti monasterium ordinis Sancti Benedicti in Styria (Austria) situm est, quod anno 1076 a Henricus III, duce Carinthiae, conditum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nescitur, a quo monasterio anno 1076 primi monachi venerint. Iam 1144 ab abbatia Sancti Lamberti Abbatia Altenburgensis in Quarto quadrante Austriae inferioris condita est, anno 1157 Mariae Cella. Saeculis XIII. et XIV. in scriptorio monasterii multa manuscripta confecta sunt, ut bibliotheca celeriter cresceret.

Die 4 Ianuarii 1786 abbatia Iosepho II imperatore suppressa est; manuscripta maximi momenti, quamquam iam 1802 vita monastica revixit, in bibliotheca Universitatis Graecensis retenta sunt. Die 7 Maii 1938 abbatia iterum suppressa est: Regimen Nazistarum monasterium in publicum redegit, monachos fugavit; quibusdam eorum Mariae Cella perfugium fuit. Secundo bello bello confecto monachi die 22 Septembris 1946 vitam monasticam redintegraverunt. His diebus 12 monachi ad monasterii coetum pertinent - inter quos et episcopus emeritus Maximilianus Aichern -, qui novem paroecias circum abbatiam sitas administrant.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Abbatia Sancti Lamberti agros silvasque plus quam 4000 hectariorum possidet, quae maximam victus partem praebent. Ligno suo abbatia fere totum commune eiusdem nominis calefacit. Praeterea institutum nominis "Schule des Daseins" ("schola praesentiae") et scholam ad procuratores erudiendos administrat et peregrinis providet.

Visu digna[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Benedictus Plank: Geschichte der Abtei St. Lambrecht. Festschrift zur 900. Wiederkehr des Todestages des Gründers Markward von Eppenstein, 1076–1976. In Abbatia Sancti Lamberti 1976
  • Benedictus Plank: Benediktinerabtei St. Lambrecht, Peda-Kunstführer No. 789/2010. Kunstverlag Peda, Bataviae Bavariae 2010. ISBN 978-3-89643-789-1

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Abbatiam Sancti Lamberti spectant.