Ioannes Bernardus Fischer de Erlach

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Johann Bernhard Fischer von Erlach (1656–1723), architectus Austriacus famosissimus temporis Baroci

Ioannes Bernardus Fischer de Erlach (natus die 20 Iulii 1656 Graecii, mortuus die 5 Aprilis 1723 Vindobonae) Austriacus architectus temporis Baroci fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Erlach Romae secundum doctrinam Ioannis Laurentii Bernini eruditus denique in patriam est reversus. In initio Graecii, postea ex anno 1687 Vindobonae operam multam dabat ubi mox in omnibus inceptis structoriis publicis maioris momenti ciebatur et consulebatur. Itaque architectus summus aulicus declaratus est.

Vindonae exempli gratia haec affabre confecit quae omnia revera captantia valde: Ecclesiam Sancti Caroli Borromaei (1716–37, quod terminavit Martinelli), Ecclesiam Sancti Petri, Palatium principis Eugenii, Palatium Trautson, Palatii imperialis partem meridianam interiorem, Depositorium raedarum imperiale.

Palatii Belli fontis ichnographias primas ipse exaraverat anno 1696. Inter opera aliis in locis sita mentionis specialis sint digna Fanum Immaculatae conceptionis Mariae, Ecclesia Sanctae ac individuae Trinitatis, Fanum Ursulinarum (omnia haec Iuvavi), Oratorium principum electorum Vratislaviae necnon Palatium Clam-Gallas Pragae.

Scripsit opus »Entwurf einer historischen Architektur in Abbildung unterschiedener berühmter Gebäude des Altertums und fremder Völker« quod editum est Vindobonae anno 1725.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius discipulusque Iosephus Emmanuel (1695-1742) machinas vaporarias primas in Austria statuisse dicitur; qui natus posthac architectus quoque est factus ingenio multo minore. Scripsit opus »Anfang einiger Vorstellungen der vornehmsten Gebäude sowohl innerhalb der Stadt als in denen Vorstädten von Wien etc.« (Vindobonae 1719).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hans Aurenhammer: J. B. Fischer von Erlach, Londinii 1973
  • Andreas Kreul: Johann Bernhard Fischer von Erlach 1656–1723. Regie der Relation. Mit einem Verzeichnis der plastischen und architektonischen Werke, einer umfangreichen Bibliographie sowie neuen Farbphotographien der Bauwerke von Georg Parthen. Verlag Anton Pustet, Iuvavi/Monaci 2006, ISBN 3-7025-0534-2
  • George Kunoth: Die Historische Architektur Fischers von Erlach. Schwann, Dusseldorpii 1956.
  • Hellmut Lorenz: Johann Bernhard Fischer von Erlach. Verlag für Architektur, Turici/Monaci/Londinii 1992, ISBN 3-7608-8132-7.
  • Jaromír Neumann: Böhmisches Barock. Odeon, Pragae 1968, 1972
  • Friedrich Polleroß (ed.): Fischer von Erlach und die Wiener Barocktradition. Böhlau Verlag, Vindobonae/Coloniae Agrippinae/Vimariae 1995, ISBN 3-205-98400-5
  • Hans Sedlmayr: Johann Bernhard Fischer von Erlach. Edidit Ioanna Curcio, dva, Stuttgardiae 1997, ISBN 3-421-03135-5

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 6. Lipsiae 1906, p. 612 quod relegi potest hic in interreti.

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Bernardum Fischer de Erlach spectant.