Vetluga

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vetluga
Vetluga prope Bogorodskoie vicum
Longitudo 889 chm
Altitudo principii 63 m m
Moles decussis 255 /s
Area ex qua aqua affluit 39 400 chm²
Principium prope Robiaši vicum
Ostium Volga
Regio Regio Kirovensis,
Regio Costromensis,
Mari El,
Regio Novogardiae Inferioris

Vide etiam paginam discretivam: Vetluga (discretiva)

Vetluga[1] (Russice Ветлуга) est flumen in Russia. In regione Kirovensi incipit, circiter 889 chiliometra patet, per regionem Costromensem, Mari El rem publicam, fluens et in Volgam in regione Novogardiae Inferioris influit. Urbs eiusdem nominis ad Vetlugam sita est; altera urbs in ripis eius est Šarja.

Vetlugasauri reliquiae in valle Vetlugae inventi erant et nomen fluminis ceperunt. Sanctus Barnabas Vetlugensis in ripis fluminis solus habitabat ab anno 1417, quo loco post mortem eius monasterium conditum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iacobi nobilis Dani Hodoeporicon Ruthenicum, in: Historia Ruthenicae scriptores exteris saeculi XVI., vol. II, p. 385; Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 151. (Textus apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 58°23′42″N 47°27′45″E, 56°25′14″N 46°13′30″E, 56°19′4″N 46°25′22″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vetlugam spectant.