Mare Galilaeae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mare Galilaeae ex satellite visum
Mare Galiaeae

Mare Galilaeae[1] vel mare Tiberiados[2] sive lacus Tiberiados[3] (Hebraice: ים כנרת, Iam Cinneret; Aramaice: יַמּא דטבריא; גִּנֵּיסַר; Arabice: بحيرة طبريا, Buhajrat Tabarijja) in Israël septentrionali in valle Iordanis superiore situm est.

Geographica[recensere | fontem recensere]

Vallis Iordanis cum Mari Galilaeae pars septentrionalis est Vallis Magni Chasmatis. Mare Galilaeae 212 metra sub maris aequore situm depressimus aquae dulcis est lacus in orbe terrarum, secundum omnium corporum aquae terrae post Mortuum mare, quod 420 metra sub maris aequore situm est.

Pro aquae altitudine lacus usque ad 21 chiliometra patet, latitudo maxima est 13 chiliometrorum, superficies aquae 166 chiliometrorum quadratorum, ambitus 53 chiliometrorum, altitudo maxima 43 metrorum.

Lacus imprimis incursu Iordanis fluvii, qui a septentrione ex planitie Chulae influit, aqua alitur. A meridie fluvius usque ad Mortuum mare cursum pergit. Loci incursus excursusque per saecula ob crebros ibi terrae motus saepius mutabantur. Vallis Iordanis pars est Vallis Magni Chasmatis, quae usque ad Africam Orientalem pertinet. Tectonicae laminarum causa multis locis fontes calidi scaturiunt, inter alia prope Tiberiam et Tabgham, quapropter homines iam antiquitate ad animos relaxandos ibidem decurrebant.

Lacui plura oppida foraque adiacent: Maximum oppidum est Tiberias ab austro-occidente situm. A septentrionibus Tabgha, Mons Beatitudinum, Capharnaum et Bethsaida sita sunt. Ab oriente sequitur Gaulanitis, cuius pars Syriaca anno 1967 Bello sex dierum ab Israële occupata ex tunc regio impugnata est. In litore lacus orientali plura Decapoleos oppida ad confinium Iordaniae sita sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

A lacu in boreo-occidentem versus reliquiae urbis Kinneret, quae e fontibus aegyptiis nota erat, repertae sunt. In occidentem versus synagoga loco nunc desolato nomine Chorvat Kur inventa est, quae antiquitate posteriore aedificata est. Quondam Via Maris Mare Galilaeae praeteriit, quae tempore Imperii Romani Aegyptum cum provinciis septentrionalibus coniunxit.

Anno 1909 coloni Iudaei ibi primum vicum rusticum communem in Israël, Kibbutz Degania Aleph, condiderunt. His diebus Mare Galilaeae cum eius locis historicis spiritalibusque quotannis a fere decies centenis milibus hominum frequentatur.

Mare Galilaeae in Bibliis[recensere | fontem recensere]

Multae evangeliorum narrationes circa Mare Galilaeae locum habent. Hac in regione Iesus praedicavit et aegros sanavit[4], post resurrectionem, ut evangelium secundum Ioannem in capitulo 21 narrat, ibidem a discipulis visus est. Loci, ubi Iesus prodiit, sunt Tabgha, Mons Beatitudinum, Capharnaum et Bethsaida.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Mare Galiaeae admodum piscosum est. Plurimi piscatores e Tiberia, Migdal et Kibbutzim En Gev et Ginnossar veniunt. Pisces maioris momenti sunt Sarotherodon galilaeus, qui Arabice Musht appellatur, turistis autem nomine "piscis Petri" venditur, et Acanthobrama terrae-sanctae (genus Sardinae). Praeterea circa Mare Galilaeae agricultura et periegesis hominibus reditus praebent.

Mare Galiaeae est maximus aquae dulcis lacus civitatis Israël. National Water Carrier anno 1964 aedificatum est inter orbis terrarum maxima aedificia ad aquam distribuendam. Aqua usque ad Telavivum et in regionem desertam Negev ducitur. Ne nimium aquae eximatur neve circumiectis naturalibus damnum inferatur, aquarum altitudo semper observari debet.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Galiaeae spectant.