Decapolis (antiquus Oriens Medius)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Urbes ad decapolim spectantes nigro colore inscriptae sunt.

Vide etiam paginam discretivam: Decapolis (discretiva)

Decapolis fuit foedus inter decem civitates propter Iordanem flumen positas antiquitus tempore Seleucidarum ictum. Coloni Graeci et Macedones hanc societatem instituerunt ut sese mutuo adversus Barbaros Iudaeos et Nabataeos defenderent. Herodum et Romanorum aetate primo saeculo adhuc vigebat et in Evangeliis[1] memoratur. Hunc catalogum nobis tradidit Plinius Maior[2]ː

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Matthaeus IV.25. Marcus V.20 et VII.31.
  2. V.16.74. De nomine eorum inter auctores non constabat, ut ipse Plinius fatebaturː "in quo non omnes eadem observant".

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plinius Maior V.16.74ː Iungitur et latere Syriae Decapolitana regio, a numero oppidorum, in quo non omnes eadem observant, primum tamen Damascum epoto riguis amne Chrysorroa fertilem, Philadelphiam, Rhaphanam, omnia in Arabiam recedentia, Scythopolim, antea Nysam, a Libero Patre sepulta nutrice ibi Scythis deductis, Gadara, Hieromice praefluente, et iam dictum Hippon, Dion, Pellam aquis divitem, Garasam, Canatham. intercursant cinguntque has urbes tetrarchiae — regnorum instar singulae, et regna contribuuntur — Trachonitis, Paneas, in qua Caesarea cum supra dicto fonte, Abila, Arca, Ampeloessa, Gabe.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]