Marcus Fulvius Nobilior (consul 189 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Fulvius M. f. Ser. n. Nobilior (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 179 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.

Gens[recensere | fontem recensere]

E gente Fulvia ortus est. Filii eius Marcus Fulvius Nobilior anno 159 a.C.n. consul fuit et Quintus anno 153 a.C.n. summum magistratum tenuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 196 aedilis curulis una cum Tito Quinctio Flaminino electus est, quocum anno 193 etiam praeturam gessit. Annis 193 - 191 praetor et propraetor in Hispania ulteriore feliciter pugnavit et deinde ovationem abstulit. Fuit consul eodem anno 189 a.C.n. quo Gnaeus Manlius Vulso. In insula Cephallenia et in Aetolia et Ambracia bellum gessit. Ob victorias die 23 Decembris 187 a.C.n. triumphavit; anno insequenti ludos per decem dies celebravit.

Opera artis permulta e Graecia in Italiam transtulit. Livius enumerat "signa aenea septingenta octoginta quinque, signa marmorea ducenta triginta" in triumpho monstrata.[1] Plinius addit, de pictore Zeuxide disserens: "Fecit et figlina opera, quae sola in Ambracia relicta sunt, cum inde Musas Fulvius Nobilior Romam transferret."[2] Etiam multa aedificia exstrui iussit, inter quae etiam Basilica Fulvia fuit[3].

Anno 179 censor electus est.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab Urbe condita XIL 5,15
  2. Plinius, Naturalis historia 35.66
  3. Titus Livius, op.cit. XL 45-46; 51-52


Antecessores:
Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus et Gaius Laelius C.f.
Consul
189 a.C.n.
cum
Gnaeo Manlio Vulsone
Successores:
Gaius Livius M.f. Salinator et Marcus Valerius M.f. Messalla
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!