Marcus Fulvius Nobilior

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Fulvius Nobilior (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 158 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Marcus Fulvius Nobilior consul anni 189 a.C.n. erat, frater Quintus anno 153 a.C.n. summum magistratum tenuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 171 a.C.n. Marcus Fulvius tribunus plebis[1], anno 166 aedilis curulis erat. Tum apud Ludos Megalenses primo Publii Terentii Afri "Andria" acta est. Anno 159 una cum Gnaeo Cornelio Dolabella consul erat. Proconsul Ligures vicit et de eis triumphavit. Oppidum Forum Fulvii ab eo conditum, Via Fulvia exstructum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab Urbe Condita XLII 32


Antecessores:
Marcus Cornelius Cethegus et Lucius Anicius Gallus
Consul
159 a.C.n.
cum
Gnaeo Cornelio Dolabella
Successores:
Marcus Aemilius Lepidus et Gaius Popillius P.f. Laenas II