Lucius Cornelius Lentulus (consul 327 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Cornelius Lentulus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lentulus, qui antiquissimus stirpis Lentulorum erat, anno 327 a.C.n. una cum Quinto Publilio Q.f. Philone II consul erat et contra Samnites pugnavit. Anno 321 a.C.n. post cladem apud Furculas Caudinas acceptam deditionem suasisse dicitur[1]. Anno 320 dictator factus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IX 4, 7 - 16


Antecessores:
Publius Plautius Proculus et Publius Cornelius Scapula
Consul
327 a.C.n.
cum
Quinto Publilio Q.f. Philone II
Successores:
Gaius Poetelius C.f. Q.n. Libo Visolus et Lucius Papirius Cursor