Marcus Aemilius Lepidus Porcina
Obitus: 123 a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua
Familia
Marcus Aemilius Lepidus Porcina (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 125 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Avus eius Marcus Aemilius Lepidus consul annorum 187 et 175 a.C.n., pater Marcus Aemilius Lepidus tribunus plebis erat. Frater eius minor Marcus Aemilius Lepidus anno 126 a.C.n. consul erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 137 a.C.n. una cum Gaio Hostilio Mancino consul fuit atque contra "Legem Cassiam Tabellariam" Lucii Cassii Longini Ravillae, qua suffragium secretum fieret, frustra certavit. Deinde proconsul et successor Gaii Hostilii Mancini in Hispania Ulteriore Palantiam oppidum obsidens cladem a Vaccaeis accepit; deinde Romam rediit atque consulto senatus multam solvere debuit[1]. Ante annum 125 a.C.n. augur erat. Hoc anno Gnaeus Servilius Caepio et Lucius Cassius Longinus Ravilla censores "Lepidum Aemilium augurem, quod sex milibus HS. aedes conduxisset, adesse iusserunt"[2]. Marcus Tullius Cicero de eo dixit: "M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minor natu et summus orator est habitus et fuit, apparet ex orationibus, scriptor sane bonus"[3].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 17] Ae. Lepidus Porcina, M." in Der Neue Pauly vol. 1 (Stutgardiae: Metzler, 1996. ISBN 3-476-01471-1) col. 179–180.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Appianus Alexandrinus, Iberica 80-83
- ↑ Velleius Paterculus, Historia Romana II 10; Valerius Maximus, Factorum et dictorum memorabilium VIII 1
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 95
Antecessores: Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio et Decimus Iunius Brutus Callaicus |
Consul 137 a.C.n. cum Gaio Hostilio Mancino |
Successores: Lucius Furius Philus et Sextus Atilius Serranus |