Sextus Atilius Serranus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sextus Atilius Serranus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 135 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 139 a.C.n. aut antea praetor, anno 136 Serranus una cum Lucio Furio Philo consul electus est[1]. Cum collega Foedus Mancinum proconsulis Hispaniae Citerioris Gaii Hostilii Mancini cum Numantinis examinavit[2]. Foedere recusato Furius Mancinum hostibus tradebat[3]. Anno 135 proconsul provinciae Galliae Cisalpinae fuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, De officiis, III 109; Epistulae ad Atticum, XII 5
  2. Marcus Tullius Cicero, De oratore III 28
  3. Marcus Tullius Cicero, De officiis III 109


Antecessores:
Marcus Aemilius Lepidus Porcina et Gaius Hostilius Mancinus
Consul
136 a.C.n.
cum
Lucio Furio Philo
Successores:
Quintus Calpurnius Piso et Servius Fulvius Flaccus