Marcellus Landi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcellus Landi vel Landius (natus Marcello Landi Fori Livii in urbe Italiae die 5 Iulii 1961) est philosophus ac theologus Catholicus. Studiis apud scholas Ordinis Fratrum Praedicatorum Bononiae et Romae peractis, Landius Thomismum sequitur, quaestiones hodiernas "ad mentem Thomae" solvere cunctans: puta de metaphysica, de iure naturali, de politica.

Iuvenis cognovit Franciscum Ricci, qui eum in Domicilium Studiorum de Europa Orientali introduxit. Magni momenti hoc fuit: Landius nexus inter fidem, politicam, vitam videre potuit.

In operibus suis, Landius saepe nexum inter veritatem et amorem commendat: sine amore, adfirmat ipse, nullam esse veritatem; veritatem, autem, sapidam? esse solum si amorem spirat.

Partem habet in Societate Internationali quae a Sancto Thoma Aquinate nuncupatur[1].

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia Thomistica [1] haec Landii opera indicat:

  • "La presenza della Summa Theologiae di Tommaso d'Aquino nei primi due Sermoni di Antonio Maria Zaccaria" in Barnabiti Studi 20 (2003), pp. 69–81.
  • "Due idee di tolleranza" in Interdipendenza 1 (1/2005), pp. 15–16.
  • "Sant'Antonio Maria Zacharia. Contesto storico-culturale e presenza della Summa Theologiae di San Tommaso d'Aquino nei suoi primi tre sermoni" in Sacra Doctrina 52 (5/2006), pp. 46–81.
  • "Un contributo allo studio della scienza nel Medio Evo. Il trattato Il cielo e il mondo di Giovanni Buridano e un confronto con alcune posizioni di Tommaso d'Aquino" in Divus Thomas (Piacenza) 110 (2/2007), pp. 151–185.

Quibus addenda sunt:

  • C. Brown, Filosofia e fede cristiana, ed. it. a cura di M. e P. Landi, GBU, Roma 1996.
  • "Uno dei contributi della Scolastica alla scienza economica contemporanea: la questione del giusto prezzo, o del valore delle merci", in Divus Thomas, 2010 (anno 113), Maio/Augusto, pp. 126–143.

Note[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]