Domicilium Studiorum de Europa Orientali

E Vicipaedia

Domicilium Studiorum de Europa Orientali (Italice: Centro Studi Europa Orientale, CSEO) est institutum a Francisco Ricci conditum, quod, Europá in duabus adversariis zonis geopoliticis divisá, cives Occidentalis Europae certiores fecit de vita deque cogitationibus in Europa sub dicionem communismam subiunctis. Domicilium anno 1966 ut videtur conditum est.[1] Hodierna domicilii sedes est Forum Livii Italiae.

Ricci et socii primi multa transposuerunt opera, inter quae memoranda sunt Caroli Iosephi Woityła et Venceslai Havel. Inter primos Francisci Ricci socios nominari etiam possunt Antonietta Tartagni, Alexander Rondoni, Marcellus Landi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. A quo anno divulgati sunt "i primi ciclostilati, due anni dopo le prime pubblicazoni, 190 numeri della rivista CSEO documentazione, 100 libri [...] nelle varie collane negli anni successivi". A. Rondoni, in Il Nuovo Areopago (2007 no. 3/4) p. 13