Jump to content

Mahometus Ali

E Vicipaedia
-3 (maximum dubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Mahometus Ali
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 17 Ianuarii 1942; Ludovicopolis
Obitus: 3 Iunii 2016; Scottsdale
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Cassius Marcellus Clay, Jr.

Familia

Genitores: Cassius Marcellus Clay Sr.; Odessa Grady Clay
Coniunx: Sonji Roi, Khalilah Ali, Veronica Porche Ali, Yolanda Williams
Proles: Maryum Ali, Muhammad Ali Jr., Hana Ali, Laila Ali, Rasheda Ali

Memoria

Sepultura: Cave Hill Cemetery

Mahometus Ali (natus Cassius Marcellus Clay Ludovicopoli Kentukiae die 17 Ianuarii 1942; mortuus Phoenice Arizonae die 3 Iunii 2016) fuit pugil Americanus.

De vita eius

[recensere | fontem recensere]

Cassius Clay, puer humili loco natus, pugil factus esse dicitur, quod birotae suae furem poenas dare vellet. Anno 1960 ludis Olympiacis vicit. Postquam ordinem summorum vicit in pondere gravitate caestus cum ad Sonny Liston superavit. Eodem anno ad religionem Musulmanicam convertit, quam ob rem sibi Mahometi Ali nomen imposuit.

Postea per multos annos pugil invictus erat, qui ea praesertim virtute floruit, ut non fortissimus solum, sed celerrimus etiam esset, cum non brachiorum tantum robore, sed velocitate potius sese defenderet.

Anno autem 1967, cum stipendia merere nollet Bellumque Indosinense geri reprehendisset, honos ei ex re publica derogatus et, ne diutius pugillaret, prohibitum est.

Eodem tamen anno iterum ad pugilationem revertit. Primo autem certamine illum summi inter omnes pugiles honorem Iosepho Frazier concessit. Sed anno 1974 certamine de eodem honore cum Georgio Foreman Kinshasae in capite rei publici popularis Congensis habito vicit.

Leo autem Spinks pugil non bene notus Machometum Ali anno 1978 necopinantem superavit, quod hic nimium securus illum sibi periculosum fore non putaverat. Eodem vero anno certamine cum ipso Spinks altero honorem illum sibi tertium vindicavit. Anno 2005 Praemium Praesidis pro Libertate et Praemium Pacis apud Otto Hahn accepit pro motu iurum civilium ratione.

De temporibus eius

[recensere | fontem recensere]

Ultimis diebus morbo Parkinsoniano affectus athleta praeclarissimus certaminibus relictis otio suo, quantum hoc fieri potest, fruitur. Qui inde ab anno 1984 cum Yolanda uxore quarta Ludovicopoli vitam degebat.

"Cassius Clay". sports-reference.com. Sports Reference LLC