Magnolia virginiana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sweetbay Magnolia Magnolia virginiana Comparison 4400px.jpg

Magnoliidae 
Ordo : Magnoliales 
Familia : Magnoliaceae 
Genus : Magnolia 
Subgenus : M. subg. Magnolia 
Sectio : M. sect. Magnolia 
Species : M. virginiana 
Magnolia virginiana 
L.  
Territorium
Magnolia virginiana range map 3.png

Magnolia virginiana (Anglice: sweetbay magnolia, vel tantum sweetbay; etiam swampbay, swamp magnolia, whitebay, beaver tree) est species arborum florentium familiae Magnoliacearum, in Civitatibus Foederatis meridio-orientalibus endemica. Ea fuit prima Magnolia ratione descripta, et est typica generis Magnoliae species; quam ob rem Magnolia ipsa est typicum omnium plantarum florentium genus, haec species haberi potest typus omnium plantarum florentium.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Magnolia virginiana est arbor decidua vel sempervirens ad 30 m alta. Folia sunt alterna, simplicia (non lobata, non pinnata), marginibus integris, 6–12 cm longa, 3–5 cm lata. Cortex est laevis et canus, parte interiore leniter fragrante, odore Lauri nobilis aliquantum simili.

Flores sunt cremei, 8–14 cm lati, 6–15 tepalis. Fructus est adgregatio connata folliculorum 3–5 cm longorum, roseorum ad rubrum maturorum; folliculi diffinduntur ad liberanda semina 1 cm longa. Semina sunt atra, sed a tenue textili tegmento rubro tecta.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Magnoliam virginianam spectant.
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!