Lycopolis
Appearance
- Si urbem Germanicam fere homonymam quaeris, vide Wolfsburg
| Lycopolis | |||||
|---|---|---|---|---|---|
| Nomen Aegyptium | |||||
| Hieroglyphica | |||||
| Translitteratio | Sȝw.ty | ||||
| Translatio | Protecta | ||||
Lycopolis sive Lyco, hoc est "lupi civitas"[1] (Arabice أسيوط ˀAsyūṭ; Hieroglyphice
Sȝw.ty,[2] Demotice Sywṱ, Coptice Ⲥⲓⲟⲟⲩⲧ Siout; Accadice 𒅆𒀀𒌋𒌅 Šijāutu) est urbs circiter 395.000 incolarum (anno 2008) in media Aegypto. Ibi antiqui venerabantur deum Oupouaout qui lupo vel potius thoi[3] adsimulabatur. Nam mumiae huius animalis in necropoli repertae sunt[4].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ http://www.trismegistos.org/geo/authors_georef_list.php?tm=1271
- ↑ Appellatio ex origine aliquid sicut */zVʀˈjawtʰVj/, serius */sǝˈjawtʰ/. Cf. Loprieno p. 39.
- ↑ Canis lupus lupaster.
- ↑ Diodorus Siculus, Bibliotheca Historica I.88.6-7
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Lycopolim spectant. |
