Marcus Flavius Aper

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Flavius Aper (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio secundi saeculi fuit. Pater eius Marcus Flavius Aper anno 103 consul suffectus creatus est.
Ipse anno 125 legatus Augusti pro praetore Lyciae et Pamphyliae erat, tum anno 130 consul ordinarius creatus est. Filius eius eiusdem nominis consul ordinarius anno 176 creatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 546


Antecessores:
Publius Iuventius Celsus Titus Aufidius Hoenius Severianus II et Lucius Neratius Marcellus II
Consul
130
cum
Quinto Fabio Catullino
Successores:
Sergius Octavius Laenas Pontianus et Marcus Antonius Rufinus