Marcus Hirrius Fronto Neratius Pansa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Hirrius Fronto Neratius Pansa (quo anno natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus primo saeculo fuit. Patria eius Saepinum in Samnio fuit, ubi monumentum magnum erexit. Lucium Neratium Marcellum adoptavit. Nerone imperatore regnante in senatum adlectus est et Vespaniano legatus legionis militavit. Tum circa annos 70-72 legatus Augusti pro praetore Lyciam rexit et inter patricios adlectus est, anno 73 vel 74 consul suffectus creatus est. Tum in Oriente vir militaris missus donis militaribus ornatus est. Annis 77 ad usque 80 legatus Cappadociae et Galatiae factus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 844